Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 515 --

p uellam uiro copulatam, sed adhuc uirginem intactam uiro. Amissa autem uirginitate, quanuis puellares non excedat annos, halmam dici non debere satis constat.

Pręterea Messiam nostrum de Virgine nasciturum Hieremias quoque testatus est dicens: Creauit* Dominus nouum super terram: Foemina circumdabit uirum. Nouum inquit, quia insolitum, quia pręter omnium de muliere nascentium naturam, ut uirgo uirum in utero concipiat et nullum detrimentum suę sentiat integritatis. Alioquin nouum dici non deberet, si, quomodo alię foeminę generant, et ista, de qua loquitur propheta, generasset. Hoc nobis clarum facit ipsa etiam Ezechielis refercta mysteriis uisio. Dictum est enim ad eum de porta templi illius, quod uiderat, ad orientem spectante: Porta hęc clausa erit et non aperietur; et uir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israhel ingressus est per eam, et erit clausa principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino. Clausa fuit Maria Virgo principi principum Deo, offerens ei uirginalem integritatem. Et ipse Princeps sedit in ea, ipse Dei Filius, Patri consubstantialis, carnem sibi assumens ex ea, ut comedat panem factus homo; et id quidem coram Domino, hoc est a sua diuinitate non diuisus neque ab eo, quod semper est, mutatus. Ita tamen humanitati insertus, ut esset Deus et homo unus Christus.

His astipulari uidetur lapis ille de monte abscissus — ut in Daniele legimus — regnorum terrę statuam conterens, qui factus mons magnus uniuersam terram impleuit. Christus enim Dominus, absque uiri opera de uirgine genitus, idola ex multiplici metallorum genere conflata, id est gentilium deos Euangelii prędicatione disiecit et, qui tantum in Iudea notus erat, in omnem terram per apostolos exiuit sonus eius. Montis itaque instar dilatatus gentium quoque corda occupauit. Et quid mirum, si pręter naturam Christus nascitur de uirgine, quando etiam primi parentes nostri pręter morem nostrę generationis exorti sunt? Adam de terra formatus, Eua de costa eius, neuter per *corr. ex Creabit

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.