Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 518 --
Esaias propheta de aduentu eius loquens: De Syon — inquit — exibit lex,
et uerbum Domini de Hierusalem. Non de lege Moysi intelligit, quę multo ante de Synai,
non de Syon exierat, sed de lege Christi, quę per apostolos de Hierusalem exitura erat. Et
subdit de ipso legislatore dicens: Iudicabit gentes, et arguet populos multos; et
conflabunt — inquit — gladios suos in uomeres, et lanceas suas in falces. Non
leuabit gens contra gentem gladium, non exercebuntur ultra ad pręlium. Bellandi enim
studium uersum fuit in agri colendi curam. Quod autem ait: Vltra non exercebuntur ad
pręlium, certum tempus significat. Alioquin fortasse haud multo post bella exerceri
coepta, nunc inter has nunc inter illas gentes adhuc furere grassarique non cessant. Pacem
tamen in natiuitate Domini futuram etiam Dauid pręuidit in psalmis dicens: Venite et
uidete opera Domini, quę posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad fines terrę.
Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Et idem alibi ait:
Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Item Esaias: Et
erit — inquit — opus iustitię pax. Iustitia quandoque Christum designat ut
illud Apostoli: Factus est pro nobis iustitia a Deo, et pax et redemptio. Oriente
igitur Christo oritur iustitia et pax abundat hominum uero Salomone nobis genito, uere
pacifico pacisque amatore perennis atque perpetuę. Nam et ista pax terrena, quę ipso nascente
contigit, typus fuit pacis ęternę. De qua Esaias, cum de Messię futuri regno prophetaret:
Multiplicabitur — inquit — eius imperium, et pacis non erit finis.
Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat dicens: Disponam eis testem pacis,
testem sempiternum. Qui hanc pacem tota animi intentione assequi cupit, ne iniuria
quidem lacessitus irascitur, sed offensas omneis ęquo animo ferens illum imitatur, qui in
psalmo ait: Cum his, qui oderunt pacem, eram pacificus. Tu igitur, o Iudee, si
aperte intelligis nihil prorsus prophetarum oracula cum Euangelio dissedere, nihil ab eo
discrepare, quare mauis* obstinatione mentis peruersę perire quam Christum, qui crucifixus
est, confitendo saluari?
*corr. ex maius
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|