Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 528 --

congressus uincit. Hęc si de Messia futuro prędicta non ignoras, quare in Christo crucifixo impleta negare audes? An tantum, ut negando pereas, qui credendo et confitendo posses uiuere?

Baptizatus Iesus ieiunat, tentatur, uincit. Et tu certe, si baptismi salutaris te susceptione armaueris, carnis concupiscentiam ieiunio, diaboli dolos fidei constantia superabis. Quadraginta diebus ieiunat Moyses, ut Legem acciperet; quadraginta Helias, ut ad montem Dei perueniret; quadraginta Christus, ut pro Adę transgressione, qui gustu peccauerat, gustus continentia satisfaceret. Illorum ieiunium in figura pręcessit. Nam neque Lex Moysi absoluere nos potuit a maledicto antiquę pręuaricationis, nec Helię ad montem peruentio. Christo soli reseruatum fuit, ut in illo benedicantur omnes gentes et pristinę gratię, quas amiserant, restituantur.

Dauid quoque, sicut in multis, ita et in hoc tenuit typum Christi, sub eius persona loquens in psalmis: Operui in ieiunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi; hoc* est in tentationem Sathanę experimentum quęrentis, cum diceret: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. Et in alio psalmo: Genua mea — inquit — infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum. Non propter oleum, quod cum cibo sumitur — nihil enim gustauerat — sed quo prudentes uirgines aptauerant lampades suas ad sponsi nuptias intraturę, uirginitati fidei iungentes erga miseros pietatem. Ait ergo: Genua mea infirmata sunt per cibi abstinentiam, caro immutata per poenarum afflictionem. Et id quidem propter oleum, id est propter meam erga miseros pietatem, ut illos redimam, quos inimicus tenet captiuos.

Quod autem post ieiunium uincere diaboli tentamenta debuerit, illos hoc significasse reor, qui, cum ieiunassent Dei auxilium implorando, commisso cum aduersariis pręlio uictoria potiti sunt: Samuel ieiunus placato Domino concidit Palestinos, Iosaphat, rex Iuda, Ammonitas et *corr. ex. hęc

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.