Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 534 --

delectaberis super Dominum — inquit (sentiendo intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod sabbatis beneficia sanitatum ęgrotantibus conferret, et pietatis opus peruersa opinione impietati ascribebant,* quod magis laudi dare debuerunt. Ille enim uere sabatum Domini sanctificat, qui a uitiis abstinet et capessendis uirtutibus operam impendit.

Sed antequam ad reliquas eidem illatas iniurias ueniam, operęprecium erit uidere in prophetis, qualiter suscepto baptismate et suggestionibus diaboli superatis et Ioanne carceri tradito coeperit prędicare et docere in synagogis et apostolos sibi asciscere.

Ingressus est synagogam — ut in Lucę Euangelio est scriptum — et accepto libro reuoluit et legit de Esaię uaticiniis, ubi dicitur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, prędicare captiuis remissionem, et cęcis uisum, dimittere confractos in remissionem, prędicare annum Domini acceptum et diem retributionis. Omnium — inquit Euangelista — oculi in eum intenti erant. Et ipse coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est hęc scriptura in auribus uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur.

*corr. ex. asscr-

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.