Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 557 -- ascensu cogita. Hęc est domus et atrium Dei et tabernaculum Spiritus Sancti.
Audi Micheam dicentem: Et erit in nouissimo dierum mons domus Domini pręparatus in
uertice montium, et sublimis super colles; et fluent ad eum populi, et properabunt gentes
multę. Mons iste altissimus omnium illa petra est, illud fundamentum, super quo
ędificata domus Domini nullis aduersariorum concutitur procellis, et dum oppugnatur,
speciosior fit ex uictoria. Hoc testatur Aggeus propheta dicens: Implebo domum istam
gloria, dicit Dominus exercituum
... Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę ...
et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Maior est enim gloria
Ecclesię quam synagogę. In synagoga expectabatur Christus uenturus, in Ecclesiam uenit et ipse
fuit pax nostra et cum Deo reconciliatio, qui sua morte nobis donauit uitam placato Patre,
cuius iram merebamur pro peccato. De domo hac dicebat Propheta: Intrabimus in
tabernaculum Dei, adorabimus in loco, ubi steterunt
pedes eius. Idem huius loci desyderio affectus dixit: Quam dilecta
tabernacula tua, Domine uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Et: Beati — inquit — qui habitant in domo tua! Beati sunt
ergo Ecclesię filii, quia de terra transferuntur in cęlum, quo ascendere ante Christi aduentum
potuit nemo.
Quid pręterea dicam? Hęc et uinea et torcular et turris est. Homo erat
paterfamilias — inquit — qui plantauit uineam, et sepem circumdedit ei, et
fodit in ea torcular, et ędificauit turrim, et locauit eam agricolis. Homo
paterfamilias Deus est, homo per similitudinem, Deus per naturam. Faciamus —
inquit — hominem ad similitudinem et imaginem nostram. Vinea, quam ipse
plantauit, fidelium Ecclesia est; sepes, qua munitur, custodia est angelorum; torcular
doctores sancti sunt, qui uino scientię inundarunt ad potum salutis; turris mysteriorum in
Ecclesia sublimitas est. Quam sublimitatem intellexerunt primum illi, quibus datum fuit nosse
mysterium Dei, deinde alii per illos in Christo credentes. Quorum fidei commissa est hęc
uinea, ut eam excolant ligonibus bonorum operum et afferant fructum, alii centesimum, alii
sexagesimum, alii trigesimum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|