Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 560 -- c olumbarum
habet, qui in Scripturis diuinis non litteram, quę occidit, sequitur, sed spiritum, qui
uiuificat. Nam in columbę specie Spiritus Sanctus apparuit, dum Iesus baptizatur. De hac amica
Salomon in Prouerbiis meminit, cum ait: Mulier gratiosa inueniet gloriam. Gratiam
enim Domini in pręsenti seculo consecuta, in futuro ęternę glorię possessione perfruetur. Hanc
idem mulierem fortem appellat, cui confidit cor uiri sui, et cętera. Quę cuncta
spiritaliter intellecta ad Ecclesię sanctę referuntur conditionem. Ac ne aliis aliter
institutis pręferendam esse dubites: Multę — inquit — filię comparauerunt
sibi diuitias; tu supergressa es uniuersas. Fuere enim, et adhuc sunt, hereticorum
ecclesię, quę, quanuis diuitiis abundent spiritalibus: uigiliis, ieiuniis, elemosinis, a
catholica tamen religione retrocedendo* beatitudinis ęternę pręmia** non consequuntur, quę
solis in Christo credentibus atque sperantibus tribuuntur.
Iccirco ipsa Ecclesia et regnare dicitur, certa de promissione regni cęlorum, psalmista ad
Dominum dicente: Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata
uarietate. Filius a dextris Dei sedet ueluti ęqualis; Ecclesia non sedet, sed stat, ut
ante Dominum ancilla. Stat autem fidei, spei et charitatis auro exornata, circumdata uirtutum
multiplicium uarietate. Diuersa enim bona sunt, licet unus, qui illa largitur, Spiritus sit.
Deus autem hanc ita elegit, ut et bene agendi impartiat ei facultatem et bene agentem diligat,
et dilectam protegat, et protectam atque nullis aduersantium oppugnationibus superatam
coronet, dicente Apostolo: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit pro ea, ut
eam sanctificaret, mundans lauacro aquę in uerbo, ut exiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam,
non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Idem ad fideles ait: Despondi uos uni uiro uirginem castam exibere Christo. Rari
quidem sunt, in quibus est corporis uirginitas; omnes tamen, qui *corr. ex
retrocędendo
** corr. ex premia
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|