Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 567 --

Vbi uero ad prędicandum se uenisse dicit, nonne omnis Euangelii prędicatio in eo spectat, ut consulatur hominum saluti? Pręterea non uenit, ut faciat uoluntatem suam, sed Patris, ut ostendat hominis uoluntatem Dei uoluntati esse postponendam. Atque idem, quę sit Dei uoluntas, declarat dicens: Hęc est autem uoluntas Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem ueritatis, fugat autem ignorantię tenebras, ut per uiam uerę religionis incedentes ad beatitudinem perueniant sempiternam. Reliquum est igitur, ut confiteamur omnes aduentus Christi causas uno fine concludi, ut felicitatem illam perpetuam atque perennem consequamur, nihilque aliud sonare Iesum nisi Saluatorem.

Cum hominis manum aridam sabbato curasset et licere etiam sabbatis benefacere docuisset, exeuntes — ut Mattheus ait — pharisei consilium faciebant aduersus eum, quomodo perderent eum. Atque in idem flagitii atque immanitatis ipsi sacerdotum principes et scribę et seniores populi et pręses Pilatus, ut postea suo loco uidebimus, consenserunt. Et tunc quidem impletum est illud in psalmis dictum: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrę, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et aduersus Christum eius. Et in alio psalmo: Captabunt — inquit — in animam iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Hoc illud est, quod impii homines in Sapientię libro inter se consultant dicentes: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Et post pauca: Contumelia — inquiunt — et tormento interrogemus eum... morte turpissima condemnemus eum. Figura quoque huiusce rei* fuerunt filii Leui aduersus Moysen arroganter insurgentes cum aliis ducentisquinquaginta uiris, qui — ut ait Scriptura — proceres synagogę erant. Volebant enim et *corr. ex re

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.