Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 596 --
procacitatem dicens: Dum confringuntur ossa mea, exprobrauerunt mihi inimici mei.
Hyperbole est. Confracta enim ossa ideo dicuntur, ut grauissime uerberatus intelligatur, immo
diutissime, cum alibi dicat: Et fui* flagellatus tota die, et castigatio mea in
matutino. In Trenis quoque Hieremię: Tantum in** me uertit et conuertit manum
suam tota die. Vetustam fecit pellem meam, contriuit ossa mea. Puto, quod in
uerberando pręterierint Legis pręscriptum, quę flagellorum ictus quadragenarium numerum uetat
excedere. Tantum in illo odio exarserant, qui uerberabant. Sed nequaquam his contenti
principes instant clamoribus: Crucifige, crucifige eum? Istas igitur in Christum
impiorum uociferationes predixisse uidetur psalmista, ubi ait: Captabunt*** in animam
iusti, et sanguinem innocentem condemnabunt. Et in alio psalmo ipsius Domini
querimonia**** apparet dicentis: Os eorum locutum est superbiam... Susceperunt me sicut
leo paratus ad
predam. Rugitus in illis leonis fuit, dum clamant et obstrepunt, feritas, dum
perdere sine causa expetunt iustum. Facinoris huius fortasse typum prę se tulit Gedeon a
ciuibus ad necem petitus, eo quod idoli Baal aram euertisset dictusque est Hierobaal, quod est
fortis aduersum Baal. Ita et Iesus, Hierobaal noster, fortis contra diabolum fuit, dum se
interimi patitur a Iudeis nostrę consulens saluti. Flagellatus ergo traditur illis, ut
crucifigatur.
Tunc in prętorium***** perductum purpura induunt, et spinis coronant, et genu flexo — ut
Mattheus ait — ante eum illudunt ei dicentes: Aue, rex
Iudeorum: expuentesque in eum acceperunt arundinem et percutiebant caput eius.
Innocens ergo Dominus peruerso damnatur iudicio, quod futurum uidens Esaias propheta ait:
Iustus perit, et non est, qui cogitet in corde suo. Idem futura quasi pręsentia
cernens interrogat: Quare rubrum est indumentum tuum,
*corr. ex fuit
**add.
***corr. ex Coaptabunt
****corr. ex quęrimonia
*****corr. ex pretorium
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|