Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 608 -- agnoscere. De qua illorum immanitate atque
perfidia — sicut in Esaia est scriptum — conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die
ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad
iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis
Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere
prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his,
quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine
Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent,
pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias,
qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse
constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę
autoritatem secuti.
Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et
surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi
spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui,
ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee
prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus.
Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit,
ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut
acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens:
Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne
consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod
his adiungit: Ego quoque — inquit — in interitu uestro ridebo et
subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et
tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito
Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum
tempore pręterit et cum uitę
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|