Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 608 --

agnoscere. De qua illorum immanitate atque perfidia — sicut in Esaia est scriptum — conqueritur et ait: Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in uia non bona post cogitationes suas, populum, qui ad iracundiam prouocat me ante faciem meam semper. Quid enim indignatione iusti iudicis Dei dignius quam post totius mundi ad Christum crucifixum conuersionem nolle credere prophetarum uaticiniis, nolle acquiescere Euangelistarum narrationibus nihil prorsus ab his, quę prędicta sunt, discrepantibus, nolle assentire ipsis, quę quottidie in nomine Iesu per fideles eius exibentur, miraculorum testimoniis? Danielis hebdomadas habent, pręfinitum ab eo propheta tempus cognoscunt, quando uenturus, quando passurus erat Messias, qui est Christus. Iam plus quam mille et quingentos annos pręscripti temporis diem pręterisse constat, illi tamen adhuc uenturum pręstolantur, nulla nixi ratione, nullam alicuius Scripturę autoritatem secuti.

Cęci igitur et surdi sunt Domino in Esaia dicente: Quis cęcus nisi seruus meus, et surdus, nisi ad quem nuncios meos misi? Misit enim ad illos prophetas, et ipsi spreuerunt eos. Propterea quidem conquestus est dicens: Filios enutriui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Et quoniam, qui spernit, et ipse spernetur, per Osee prophetam loquens ait: Quia uos non populus meus, et ego non ero uester Deus. Quęris, cur ita? Quia — sicuti in Hieremia est scriptum — uerterunt, inquit, ad me terga et non facies, cum docerem eos et erudirem diluculo, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. In Salomonis quoque Prouerbiis exprobrat eis dicens: Vocaui, et renuistis; extendi manus meas, et non fuit, qui aspiceret. Despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Formidolosum et terribile est, quod his adiungit: Ego quoque — inquit — in interitu uestro ridebo et subsannabo, cum uobis, quod timebatis, aduenerit. Timuerunt enim, ne ueniant Romani et tollant locum et gentem. Et hoc ipsum quidem, quod timebant, accidit eis Vespasiano et Tito Iudeam uastantibus ipsosque redigentibus in seruitutem. Tollerabile tamen est malum, quod cum tempore pręterit et cum uitę

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.