Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 613 --

u itam, de inferno ad paradisum. Ero — inquit — mors tua, o mors. Hoc ad illos, qui in manu mortis erant, refertur. Morsus tuus ero, inferne. Hoc autem eos respicit, qui tantum in morte erant. Mortui enim erant in Adam, sed reuixerunt in Christo.

Cęterum, cum post ipsam* Domini mortem omnibus tam salubris esset eius resurrectio, mirum in modum desyderabatur a sanctis adhuc sub Lege constitutis, ita ut eorum desyderium documento esset, quanto cupidius ea res expeti debuerit ab his, qui cum illo conuersati fuerant et eius uiuentis atque ea, quę uera sunt, docentis dulcedinem gustauerant. Desyderio quippe isto affectus fuit Dauid, cum in psalmis concineret: Exurge, Domine Deus meus, in pręcepto, quod mandasti. Et synagoga populorum circumdabit te, et propter hanc in altum regredere. Non dixit synagoga populi, ne de Iudeis tantum dictum intelligatur, sed populorum, ut ad omnes Domini resurrectionem pertinere nemo dubitet. Nam plurima quidem gentium multitudo Christum fide complexa est, pauci autem ex Iudeis crediderunt. Idem Propheta in alio psalmo uotum suum exprimit clamans: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius, et fugiant, qui oderunt eum, a facie eius. Ipso enim resurgente dissipatum est regnum diaboli, de quo admonuit nos Dominus in Euangelio dicens: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Tunc, qui aduersabantur corpori eius, quod est Ecclesia, fugere coeperunt a facie eius. Nam ad inuocationem Christi Domini ipsi nequitię spiritus terrentur atque formidant, et de obsessis recedunt corporibus. Denique sanctissimum Iesu nomen demonibus horror est, nobis refugium, demonibus lassitudo et tristitia, nobis robur et consolatio, nobis scutum nulli aduersariorum telo penetrabile, nulli persecutorum obnoxium iniurię.

Quod quidem futurum uidens rursum in alio psalmo eum sanctus Propheta inuocat et ait: Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuę. Arca autem sanctificationis eius homo est, quem pro nobis assumpsit.

*corr. ex ipsum

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.