Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 617 -- p salterium et cythara eius est. Per eum enim insonuit, cum mundum et ea, quę in
mundo sunt, crearet, cum angelos constitueret, cum hominem formaret et cum reliqua animantia
conderet, cum terrę germina educeret, cum ea, quę futura erant, prophetarum cordibus
insinuaret et cum lapsam hominis naturam errigeret angelicamque damnaret, cum uiam uitę
doceret et credentibus cęlestis regni ianuam aperiret. Omnia enim per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil. Hoc ergo psalterium, hęc cythara, id est, hoc Dei uerbum, caro
sacrum est, et habitauit in nobis, et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum gratię et ueritatis. Quo autem plenius atque distinctius et resurgentis uirtutem et
ascendentis maiestatem contemplari possimus, Euangelii textum inspiciamus.
In Mattheo legitur: Vespere autem sabbati, quę lucescit in prima sabbati, uenit Maria
Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. Quem in cruce morientem fleuerant,
sepulchrum quoque, in quo conditus fuerat, uidere cupiebant. Ac ne uisendi tantum loci
desyderio profectas fuisse putemus, alii Euangelistę plenius* rem disserunt. Et cum
pertransisset sabbatum — Marcus inquit — Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et
Salome** emerunt aromata, ut uenientes ungerent Iesum. Et ualde mane una sabbatorum ueniunt
ad monumentum orto iam sole. Lucas quoque ait: Vna autem sabbati ualde diluculo
uenerunt ad monumentum portantes, quę parauerant, aromata. Ioannes uero Magdalenę
tantummodo faciens mentionem: Vna — inquit — sabbati Maria Magdalene***
uenit mane, cum adhuc tenebrę essent, ad monumentum. Tacuit de unguento, cętera autem,
ut uidebimus, latius explicauit. Porro Marcus nonnihil diuersum sibique contrarium dicere
uidetur, cum ait: Valde mane et orto iam sole. Neque enim dici potest ualde mane
nisi ante ortum solis. Orto autem sole iam ualde mane pręteriit, Quidam ita soluunt, [ERROR: no reftable :]
Quęstio
quod mulieres ualde mane profectę sint et orto iam sole ad monumentum *corr. ex
plennis
**corr. ex Salomę
***corr. ex Magdalena
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|