Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 630 -- substiterat, Petrum deinde secutus in monumentum introiuit. Non pauci
tamen inueniuntur, qui, cum diu aratrum tenentes in agro Domini laborauerint, pertesi* labore
post tergum respiciunt et seculi negociis rursum sese implicant atque a sanctioris uitę
proposito auersi ad uoluptariam conuertuntur. Quanto melius cum illis actum foret non
discessisse a seculo quam post discessum Deo mentiri. Monachalis igitur uitę uiri semper in
mente habeant dictum illud: Non qui coeperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic
saluus erit. Nec obliuiscantur, quid in Apocalypsi promittat Dominus: Esto
fidelis — inquit — usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę.
Sequitur in Euangelio: Viderunt linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super
caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum.
Dicat quisque, quod sibi uisum fuerit, ego quidem sic sentio tam curiosam narrationem mysterio
non carere. Quid enim sibi uult alibi linteamina posita, alibi sudarium, quando quidem ad
fidem resurrectionis faciendam satis erat spolia corporis uidisse ibi relicta. Si enim corpus
ipsum alio translatum fuisset, simul cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem
ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo
inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et
linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere
testimoniis et ea cuncta de Deo, de Dei Filio, de Spiritu Sancto sentire, quę ab Ecclesia
recepta esse nouerimus, nihilque omnino de his dubitare, quin immo, his delectari, hęc
quotidie cogitare, de his ratiocinari, de his scribere, altiora autem his non scrutari.
Sudarium enim, quod supra caput fuerat, ab his linteaminibus separatum est, nec separatum
tantum, uerum etiam inuolutum. Iudicia Dei abyssus multa, inuestigabiles uię
eius. Quis est, qui possit omnium operum Dei causas rationesque inuenire? Ezechiel in
sua uisione traducitur per aquam *corr. ex per
te si
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|