Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 638 -- quod erat in spacio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Amaus. Et ipsi
loquebantur ad inuicem de his omnibus, quę acciderant. Duo isti iuxta anagogen duo
Testamenta sunt, quę de Iesu loquuntur, et quęcunque Vetus de illo euentura prędicat, ea Nouum
euenisse testatur. Et quoniam Vetus in mysterio ualde obscure loquitur, isti primum mente
inter spem metumque uacillante secum fabulantur. Nouum autem certissimo rerum euentu obscura
manifestat et ueritatis luce ambiguitatis tenebras dissipat. Ideo deinde Christo docente, de
quibus ante dubitabant, de his plene credere discunt.
Tropologiam quoque horum explicemus. Duo sunt, quibus se manifestat Dominus. Duo sunt genera
charitatis, alterum, quo Deum, alterum, quo proximum diligimus. Hęc sunt, quę nos Christo
coniungunt et usque in cęlum, ut in Deo uiuamus, de terra sublatos comitantur. Duo pręterea
sunt, qui in castellum eunt, corpus et anima. Hi certe in regni cęlestis castellum intrare non
poterunt, nisi ambo in unam consenserint uoluntatem, ut obtemperet quidem caro spiritui,
spiritus autem obediat Deo. Castello enim nomen est Amaus, quod interpretatur mater
festinans uel desyderium consilii. Hęc est ergo superna Hierusalem, mater
nostra, ad quam filii fideles totis amoris affectibus ascendere festinant. Eadem uero
desyderium consilii est, quia, quicquid aliud a mortalibus expetitur, non desyderium consilii
est, sed confusionis. Is autem sibi optime consulit, qui rebus fragilibus contemptis ad ęterna
bona, ad quę creatus est, aspirat et uirtutibus incumbens eo peruenire nititur, ubi beatus ęuo
sempiterno perfruetur. Quid est autem, quod Amaus, id est cęlestis [ERROR: no reftable :]
Quęstio
Hierusalem, ab ista, in qua sumus, terrena, distet stadiis sexaginta? An quia in
Euangelio sexagenarius numerus medius est inter trigenarium et centenarium. Minor autem
numerus Ecclesię pręsenti congruit, maior futurę, medius uirtutibus, per quarum gradus ab imo
ad summum peruenitur. An quia sex diebus mundum Deus fabricatus est, septima requieuit. Tantum
distant a terrenis cęlestia, quantum a laboribus,
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|