Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 639 --

quos in terra patimur, requies illa, qua in cęlesti regno nos fruituros speramus. An quia sexagenario numero totum tempus animalium in terra degentium distribuitur. Prima enim ętas fuit ab Adam usque ad diluuium, [ERROR: no reftable :] Aetates secunda inde usque ad Abraham, tertia ab eo usque ad David, quarta usque ad transmigrationem Babylonicam, quinta usque ad Christum. Sexta nunc agitur, et in die Iudicii finietur. Septima erit sabbatismus, id est, nostra in Deo requies sempiterna. Sexaginta igitur stadia sex curricula temporum sunt, donec ad castellum perueniatur quietis atque beatitudinis, quando corpus corruptibile nostrum induet incorruptionem, et quod in nobis mortale est, mutabitur in immortalitatem.

Et factum est — inquit — dum fabularentur et secum quęrerent, ipse Iesus appropinquans ibat cum illis. Obserua diligenter, quia semper iis appropinquat Dominus, qui de illo inter se colloquuntur. Ait enim: Vbi sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Rursum obserua, quia ipse Iesus de sua diuinitate dubitantibus non se manifestat in ea forma, qua ab iis, qui credunt, agnoscitur. Sequitur enim: Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Non tamen deserit illos Deus, qui, dum de ipso dubitant, nosse tamen id, quod uerum est, concupiscunt. Ait ergo ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem, et estis tristes? Non interrogat nescius, cui nihil est occultum, sed eos arguendi occasionem dispensans, ne ambigui uacillent. Ideo infertur: Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem, et non cognouisti, quę facta sunt in illa his diebus? Quis alter cum Cleopha fuerit, superuacaneum est quęrere. Alii ipsum Lucam putant fuisse, alii alium. Quicunque tamen fuerit ille, satis est, quod appareat de coetu extitisse discipulorum, qui passioni necique Domini sui affuerunt. Cleophas igitur prior respondit. Cuius quidem responsionis hanc reor esse sententiam: Tune solus es ex plurimis, qui ignoras, quid factum sit. Quasi dicat: Quod neminem latet ex illis, qui Hierosolymis his

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.