Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 640 --
diebus fuerunt, hoc tibi soli est ignotum? Putabant ergo unum esse ex peregrinis.
Et tamen alio, quam illi coniiciebant, modo uere peregrinus erat, qui nondum ad cęlestem
conscenderat patriam, ad quam ire maturabat. Peregrinus etiam inter eos erat, quia iam
alterius naturę corpus gestabat quam illi, qui adhuc mortales et corruptibiles erant. Quęsiuit
itaque ab eis, quęnam essent illa, quę ipsi nuper facta dicerent. Et ipsi dixerunt: De
Iesu Nazareno, qui fuit uir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni
populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem
mortis, et crucifixerunt eum. Prophetam fatentur, Filium Dei tacent, uel quia dubitant
uel quia confiteri timent. Non tamen a laudibus eius cessant et potentem opere atque sermone
dicunt, opere, quia, quę supra uim humanę naturę sunt, faciebat, sermone, quia, quę uera et
salutaria sunt, docebat; et id quidem coram Deo et omni populo, opera commendans Deo, sermonem
populo. Et quoniam Dominus non solum, quid inter se loquerentur, quęsierat, sed etiam quare
essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam
magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos
uideant. Nos — inquiunt — sperabamus, quia ipse esset redempturus
Israhel. Terrena adhuc eos tenebat cogitatio, quod scilicet redempturus esset Israhel
de seruitute alienorum, sicut fecisse recordabantur Moysen, Iosue, Othonielem, Gedeonem et
alios, qui populum aduersariorum uiribus oppressum uindicauerant in libertatem. Hanc ob rem
ipsum etiam temporaliter regnaturum sperauerunt. Resurrecturum autem et in cęlum, ut illic
perenniter regnet, ascensurum ne cogitabant quidem, nisi cum in eam cogitationem mulierum
relatione impelli coepissent. Vnde aiunt: Et nunc super hęc omnia tertia dies est hodie,
quod hęc facta sunt. Sed et mulieres quędam ex nostris terruerunt nos, quę ante lucem fuerunt
ad monumentum. Et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionem angelorum
uidisse, qui dicunt eum uiuere. Cum dicant et
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|