Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 660 -- quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus
esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista
perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi,
sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim
sanctorum alia erit claritas stellarum, alia solis et lunę. Diuersa merita diuersitatem
efficient pręmiorum, non temporum. Nam omnium una erit ęternitas uitę, unum denarium
accipient, tam qui parum, quam qui multum laborarunt, ut semper omnes beati sint, non pari
remuneratione, sed ęquali perennitatis conditione. De aliis pręterea dicitur: Trahentes
rethe piscium, de Petro autem, quod traxerit illud in terram piscibus plenum. Vbique
Petro datur principatus. Simul piscantur, simul trahunt, sed ille trahit in terram, in qua
stabat Christus. In aliis enim eadem fides, eadem spes, quę in Petro erat, sed Petrus magis
incaluerat ardore charitatis. Habeat aliquis fidem, habeat spem, nisi cum his iunxerit
charitatem, nunquam ad immortalitatis beatę pręmia poterit peruenire.
Sequitur: Vt ergo descenderunt in terram, uiderunt prunas positas et piscem
superpositum et panem. Verbum caro factum iste piscis fuit. Descendit de cęlo, natauit
in nostrarum miseriarum mari, laborum iniuriarumque amaritudinem pertulit, et summi erga nos
amoris igne succensus in ligno crucis assari et mori uoluit, ut nos corporis et sanguinis sui
uitali pasceret alimento. Ideoque et panis est, de quo dixerat: Panis, quem ego dabo,
caro mea est pro mundi uita. Antequam discipuli quicquam gustassent, dicit eis
Iesus: Afferte de piscibus, quos prehendidistis.* Hoc spiritaliter intelligi potest,
ut dicat: Venistis ad me in terram uiuentium beatitudinis pręmia recepturi. Ostendite opera,
quibus hoc mereri potestis, ut uobiscum mea communicans in pisce asso et pane sancto tanto
beneficio uos frui faciam. Ascendit Symon Petrus, et traxit rethe in terram plenum
magnis piscibus, centum quinquaginta tribus.
*corr. ex pręhendidistis
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|