Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
-- 674 -- c redere, in quibus talia signa sequi
non uidet. Omnes in Christo unum corpus sumus. Quicquid membra egerunt, ad totum corpus
pertinet. Nostrę religionis signa sunt, quę per Christi discipulos facta sunt. Non aliud
credimus quam quod illi crediderunt. Signa ergo, quę illi fecerunt, nostrę fidei sunt. Si
nostrę fidei sunt, nostra sunt. Si nostra sunt, quomodo nos credere non testantur? Omnes, qui
credimus, unum sumus in Domino. Quod unius est, omnium est. Ac nequis cauilletur, non merita
nunc metimur, sed fidem. Cęterum eadem signa, si spiritaliter interpretentur, quottidie
in Ecclesia fieri apparebit. Demonia eiiciuntur, cum per poenitentiam et
peccatorum confessionem a diaboli seruitute liberamur. Linguis loquimur nouis, cum gentilium
poetarum auribus blandiens eloquium philosophorumque argutias omnia in incertum reuocantium
prudenter abiicimus et ad diuinas conuersi litteras de ueritatis disciplina incipimus
ratiocinari. Serpentes tollimus, quando hereticorum prauitatem pellimus de Ecclesia, ne
uenenum eorum illos, qui sani sunt, inficiat. Mortiferum tunc bibimus, cum peccamus. Sed
peccatum non nocet, cum displicet. Septies enim in die cadit iustus, et iusti nomen non
amittit, quia cito, cum ceciderit, surgit. Super ęgros manus imponimus et bene eis succedit,
quoties uitiis debilitatos ad capessendam uirtutem salubri exhortatione, ut curentur,
excitamus.
De Christi autem apparitionibus Paulus quoque ad Corinthios scribens facit mentionem et
ait: Visus est Cephę, et post hęc undecim. Deinde uisus est plus quam quingentis
fratribus simul, ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Deinde uisus
est Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissime autem omnium tanquam abortiuo, uisus est et
mihi. Petro, nisi quando cum aliis fuit, apparuisse non scribunt Euangelistę, sed hinc
discimus. Vndecim autem apostolis uisum semel et iterum in Ioanne legimus, tertio in Marco.
Quingentis autem fratribus ostensum credimus Paulo, et eidem ipsi post omnes. Iacobo uero, qui
frater Domini appellatus est, apparuisse diuus quoque Hieronymus testatur in eo libello,
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
|