Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 442 --

ecclesia sacro deinde chrysmate inungi ab episcopo cernimus. Vel hoc est illud, quod Paulus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui iudicat* me, Dominus est. Non enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes. Latebat ergo inter agnos lupus, inter homines sanctos spiritus nequam. De quo dicitur: Vnus uestrum diabolus est.

Sequitur: Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua et, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis, quid fecerim uobis? Vos uocatis me Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis. Humilitatem docet Magister humilis. Et, si Dominus non est dedignatus pedes lauare seruis, quanto minus debet pudere seruum, ut conserui lauet pedes? Et hoc esse puto, quod Apostolus pręcipit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Deponit autem Dominus uestimenta sua et iterum sumit, ut, quod uerbis prędicauerat, gestu designet. Dixerat enim, quia crucifigendus esset et a morte suscitandus. Cum igitur corpus suum in cruce mortuum reliquit, tunc deposuit uestimenta sua. De cruce autem sublatus in sepulchro recubuit. Et rursum uestem carnis humanę, quam exuerat, a mortuis resurgendo assumpsit.

Nunc illo nostra redeat oratio, ubi dicitur: Et cum recubuisset. Ex quo satis constat, quia post pedum lotionem ad mensam resedit, ut peracto Veteris Legis sacrificio *corr. ex iustificat

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.