Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Previous page

Next page

-- 443 --

Nouę sacramentum institueret, sicut ab aliis Euangelistis est relatum. Nam in Luca Dominum ad discipulos sic dicentem audimus: Desyderio desyderaui hoc Pascha manducare uobiscum, antequam patiar. Signanter hoc Pascha inquit, quod ad salutem omnium credentium instituitur; desyderaui manducare uobiscum, ut ante mortem meam discatis, quomodo uos idem oporteat aliis ministrare in mei memoria et qualiter uobis conueniat corporis et sanguinis mei sacrificium offerre Deo pro omnium, qui in me credunt, salute.

Coenantibus ergo eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: Accipite et comedite! Hoc est corpus meum. Et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens: Bibite ex hoc omnes! Hic est enim sanguis meus Noui Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ita in Mattheo scriptum. Sacerdotale igitur hoc munus est. Apostolis primum dictum est, ut accipiant et comedant et bibant. Illis iuxta Paulum a Domino dicitur: Hoc facite in meam commemorationem! Ad illos denique pertinet confectio mysterii huius atque ministratio, ad quos pertinet peccata dimittere et retinere. Hi sunt mediatores inter Deum et hominem, per quos hęredes Dei efficimur, cohęredes autem Christi.

Quid igitur de tua in nos charitate dicam, Domine Iesu? Parumne erat te de cęlo in terram ad nos descendisse, in homine assumpto hominibus apparuisse, ueritatem docuisse, sanitates fecisse, peccata remisisse, mortem pertulisse, paradisum post te currentibus aperuisse? Das te insuper nobis in cibum et potum, ut tuę uirtutis, tuę glorię, tuę beatitudinis efficias participes. Accipimus itaque corpus et sanguinem tuum, Domine, in os nostrum, ut tu in nobis et nos in te maneamus. Accipimus sub aliena specie, et non aliud esse credimus, quam quod a te, qui ueritas es, audimus. Quodque oculis non cernimus, hoc fide percipimus, ut et spiritalis alimenti dono et plenę credulitatis merito tibi uniamur, tibi copulemur, atque ubi tu es, et ipsi simus. Tu ille cibus, ille potus es, sine quo uiuere nequimus et cum quo semper nos beatos fore speramus.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.