Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
-- --
5
[1] Post hanc ęterni iudicii in utraque parte sententiam,
quę secutura sunt, nunc postremo loco nobis restant disserenda, ut, quod initio
promisimus, iam tandem Domino adiuuante persoluamus. Quemadmodum uitę ęternę
bona, ita et ęterni ignis mala neque uerbis explicari queunt neque cogitatione
complecti. Quicquid igitur de his legimus, id certe maius esse, quam litteris
exprimitur, nobis persuadeamus. Operę tamen precium erit breuiter nunc
perstringere, quid de inferno, qui[d] de damnatorum poenis scriptum comperimus,
ut deinde de beatorum gloria statuque sanctorum pauca de multis delibando
pertractemus. Cognito enim malorum bonorumque hominum fine diligentius uitia
cauebimus et uirtutibus, quibus uera beatitudo comparatur, alacrius incumbemus.
[2] Chrysostomus putat infernum esse alicubi extra
mundum ideoque hunc tenebras exteriores dici. Communis tamen reliquorum est
opinio locum reorum in centro terrę esse. Cum enim terra ipsa in centro mundi
sit, credibile est centrum terrę ab extremis mundi partibus remotissimum esse.
Quemadmodum igitur damnatorum ab electis maxima distantia est, ita et locorum
distantiam summam esse oportet, dicente Abraham ad diuitem in inferno sepultum:
Magnum chaos interpositum est inter uos et nos. Damnatorum ergo locum
in centro terrę esse dicimus tanquam ab eo remotissimum, in quo beatorum
mansiones esse memorantur, qui supra cęlum est. Et cum terra omnium elementorum
infima sit, magis infimum centro terrę esse potest nihil. In Ezechiele
[3] ad animam damnatam dicit Dominus:
Cum collocauero te in terra nouissima. Et iterum
[4]: Descenderunt, inquit,
incircuncisi ad terram ultimam. Hoc illud est, quod in psalmo
[5] dicitur: Introibunt [in] inferiora
terrę, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et Apostolus ad
Ephesios [6] scribens ac de Christi ascensu
faciens mentionem ait: Quod autem ascendit, quid est, nisi quia [et]
descendit in inferiora terrę? Per hęc dicta liquido patet ideo etiam
infernum dici, quia omnium mundi locorum maxime infimus sit, ita ut aliquando
appelletur abyssus, iuxta illud psalmi: Turbatę sunt abyssi. Et demones
in Euangelio [7] ab homine exituri, ne in
abyssum mitterentur, petiere. Atque ut nomina eius prosequamur, appellatur etiam
lacus, dicente Esaia propheta [8]:
Congregabuntur [in] congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi
in carcere. Et in Apocalypsi [9] legimus:
lacum irę Dei magnum. Aliquando nuncupatur stagnum ignis, ut in eodem
Apocalypsis libro [10]: Stagnum ignis ardentis et
sulphuris. Dicitur quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii
[11]: Mittent eos in caminum
ignis. Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus
in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus,
iuxta psalmistam dicentem [12]: Tu uero,
Deus, deduces illos in puteum interitus. Et, ut alia omittam, gehennam
in Euangelio legimus: Hunc, inquit, timete, qui potest corpus et
animam mittere in gehennam. Constat autem uallem fuisse filiorum Ennon,
in qua lucus erat idolo consecratus. Ob hoc destruendam uidit propheta
[13] et ait: Ecce dies ueniunt,
dicit Dominus, et non uocabitur locus iste amplius Tophet, sed uallis
occisionis. Ennon autem in Hebreo gehennon dicitur, inde gehennam dictam
putant quasi mortis locum, hoc est, locum iniquis ad ęternam mortem destinatum.
Quis igitur non exhorrescat audiens tam tetra inferni nomina, quę
sunt abyssus, lacus, stagnum ignis, caminus ignis, tenebrę exteriores, puteus
interitus, gehenna mortis. Hinc est, quod consulens homini Deus
[14]: Bonum est tibi, inquit,
debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in
ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non
extinguitur. Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe
ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem
tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et
supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis fidei
haberent et ficta fabulosaque putarentur. Relinquamus ergo illis Ixiona perpetuo
uolubili rotę alligatum, Tityum renascente iecore uolucres pascentem, Sysiphum
toto pectore saxa iterum ruitura in altum impellentem, Tantalum quoque inter
aquas et poma siti fameque laborantem atque alia id genus multa. Nos non de
poeticis figmentis, sed de ueritatis fonte, de sacrę Scripturę fidelibus
testimoniis colligimus, quę in medium proferamus, ut nemo dubitet, quin uera
sint, nisi qui de Deo quoque dubius est et infidelitate desipit, ut pereat,
quodque modo non credit corde, experiatur postea re atque opere. [15]
Ite, inquit Dominus, maledicti in ignem ęternum, in ignem, qui nunquam
deficit, nunquam extinguitur. Cogitate, fratres, quanta miseria sit,
semper in igne torreri, et mori non posse. Ignis torquebit exterius, conscientię
uermis rodet intus. Sic cruciabatur diues ille purpuratus. Animo enim angebatur,
quod ipse luxuriose uiuens pauperis Lazari non fuerat misertus. Foris uero totus
ardens guttam aquę frustra petiit, qua linguam saltem refrigeraret. In Ezechiele
[16] peccatori poenam denunciat Dominus
dicens: Ignem et sulphur pluam super eum. In igne ardor, in sulphure
foetor. Hoc idem in psalmis [17] habetur:
Pluet super peccatores, inquit, laqueos; ignis, sulphur et
spiritus procellarum, pars calicis eorum. Ignis ergo torrebit, sulphuris
odor mouebit nauseam, spiritus procellarum huc atque illuc ueluti puluerem
miseros agitabit. De procella ista et Hieremias
[18] testatus est, ubi ait: Ecce turbo Dominicę
indignationis egredietur et tempestas erumpens super caput impiorum
ueniet. His astipulatur Apocalypsis [19] de
peccatore dicens: Cruciabitur in igne et sulphure, et fumus, inquit,
tormentorum eorum ascendet in secula seculorum; nec habent requiem die ac
nocte. At etiam ad incrementum cruciatus nunc gelu, nunc flammas passuri
sunt. Sic enim in Iob [20] est scriptum: Ad
nimium calorem transeat ab aquis niuium, et usque ad inferos peccatum
illius. Et hoc esse reor, quod in Euangelio dicitur: Ibi erit fletus et
stridor dentium. Fletum fumus ignis excitabit, frigoris autem uis
dentium stridorem incutiet. Non negamus tamen diuersas esse poenas in inferno
nec omnes ęque torquendos, sed iuxta criminum mensuram alios grauius, alios
leuius puniri. Hoc in Euangelio [21] discimus,
ubi dicitur: Tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii
quam illi ciuitati, quę non receperit uos. Et alibi [22] est dictum: Seruus, qui cognouit uoluntatem
Domini, et non fecit, uapulabit multis; qui autem non cognouit, et fecit,
uapulabit paucis. Minimam tamen inferni poenam grauiorem esse reor quam
eam, quę maxima in hoc seculo habetur. Prima quia, quicquid mortali corpori
infligitur, finem habet; deinde pręsentes paenę plerumque ad correctionem fiunt
delinquentium, futurę uero ad punitionem tantum pertinebunt. Nam post factum
iudicium latamque sententiam neque poenitentię neque emendationi ullus erit
locus. Illi ergo, qui semel in inferno relegati fuerint, tanquam inimici diuinę
maiestatis plecti debent; qui uero super terram adhuc uiuunt, ueluti qui ex
inimicis, dum tempus poenitendi suppetit, effici amici queunt. Sed certe, sicut
de beatorum gloria est dictum: Nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in
cor hominis ascendit, quanta pręparauit Deus his, qui diligunt eum, ita
ediuerso de reproborum poena dicendum uidetur, quod ea neque uerbis exprimi
possit nec mente comprehendi. Iniqui pręterea malignos spiritus sibi infestos
habebunt; et qui in uita blandiciis deliniebant homines, ut peccarent, in
inferno conclusos crudeliter uexabunt. Propterea quidem nunc nobis blandiri
solent, ut decipiant et deceptis postea hostiliter insultent. Malefica enim
earum natura est maximeque homini inuident, ut cui sedes illas glorię cęlestis,
a quibus ipsi deiecti fuere, promissas esse non ignorent. De his in Hieremia
[23] conqueritur peccator et
ingemiscens ait: Dedit me Dominus in manu, de qua non potero fugere. Et
iterum [24]: Dabo te, inquit
Dominus, in manu odientium te. Et rursum [25]: Ecce ego mittam uobis serpentes pessimos, quibus non est
incantatio, et mordebunt uos. Quid est, quod ait: quibus non est
incantatio, nisi quia impuri spiritus nec obsequio placantur nec
precibus mouentur? Veneno autem inuidię infecti facibusque iracundię succensi
homines a iusto Iudice damnatos modis omnibus torquebunt, omnibus supplicii
generibus afficient et ne uno quidem temporis puncto conquiescere eos sinent, eo
magis furentes, quod et ipsi suas poenas luere compellentur. Nam et canes, cum
lęsi fuerint, magis irritantur immaniusque latrant et rabidis morsibus
impetuosius sęuiunt. Nihil ergo prętermittent in affligendo sibi subditos
homines, quo poenas eorum grauari nouerint. Denique, cum in infernum ueluti in
sentinam omnia mala confluxerint, ea principi poetarum Virgilio ita describere
libuit, ut diceret:
Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
Luctus et ultrices posuere cubilia curę;
Pallentesque habitant morbi tristisque senectus,
Et metus et male suada fames et turpis egestas,
Terribiles uisu formę, lethumque laborque.
Tum consanguineus lethi sopor et mala mentis
Gaudia mortiferumque aduerso in limine bellum
Ferreique Eumenidum thalami et discordia demens,
Vipereum crinem uittis innexa cruentis.
Inter hęc, cum neque criminum numerum neque suppliciorum magnitudinem uerbis
exequi Poeta ipse ualuisset, in illam uocem mirabundus prorupit:
Non, mihi si linguę centum sint oraque centum,
Ferrea uox, omnes scelerum comprendere formas,
Omnia poenarum percurrere nomina, possem.
[1] Ostendit quidem et ille, qui nouit omnia, quanta calamitas
damnatorum sit, quando de Iuda perdito dixit: Bonum erat homini illi, si
natus non fuisset. Quod perinde est, ac si dicamus: Melius est omnino
non esse quam semper infernalium tormentorum pati amaritudinem. Si quem ultima
mala hęc, quę audit, ad poenitentiam non molliunt, ferro durior est, bestiis
insipientior, omnibus uitę mortalis miseriis miserior. Vos autem, fratres, quos
talia audiendo suspirari et angi animo sentio, quo magis ad detestanda uitia
uirtutesque capessendas prouocemini, beatorum quoque gloriam contemplari
expedit, de qua nunquam tam multa dici queunt, ut plura dicenda non supersint.
[2] Quis enim fando explicet illud bonum, quod
oculus non uidit, auris non audiuit, mens non capit humana?
Operęprecium erit tamen, quę hac de re nobis sacrę Scripturę tradunt, pauca de
multis delibare, ne cui prolixior sermo oneri sit. Beatorum locum non in insulis
fortunatis, non in Elysiis campis, ut poetę fabulantur, sed in cęlo esse
credimus. Hoc nobis Saluatoris nostri indicat ascensio. Cernentibus enim
apostolis cum glorificato corpore ascendit in cęlum. Paulus quoque apostolus
raptus fuit usque ad tertium cęlum, et illic audiuit arcana uerba, quę non licet
homini loqui. Nos quoque orando dicimus: Pater noster, qui es in cęlis. Ipse
etiam Deus per prophetam ait: Cęlum mihi thronus est, terra autem scabellum
pedum mearum. Et psalmista [3]:
Dominus, inquit, in templo sancto suo, Dominus in cęlo sedes
eius. Non quod Deus loco circumscribatur, qui ubique est, sed quod sanctis
suis in cęlo pręparauerit habitaculum, loco prę cęteris nobilissimo atque
clarissimo. Sed est et aliud cęlum isto sublimius, de quo dicitur
[4]: Cęlum cęli Domino, terram
autem dedit filiis hominum. De quo et Salomon, cum templum Deo
dedicaret, dixit: Si cęli cęlorum te capere non possunt, quomodo hęc domus
capiet? Hunc cęlum Apostolus lucem nuncupat inaccessibilem, in qua Deum
habitare dixit. Terram, inquit, dedit filiis hominum. Qui enim
adhuc in terra sunt, filii hominum sunt; qui autem de terra in cęlum
transmigrarunt, filii Dei sunt. Ad huius infimę terrę differentiam ipsa etiam
beatorum sedes terra uiuentium dicitur. Erepti enim mortis periculis et iam
immortalitatis luce induti uiuunt in ęternum. Hęc est ergo illa terra, de qua in
psalmis [5] legitur: Iusti hęreditate
possidebunt terram, et habitabunt in sęculum sęculi super eam. Et in
Euangelio: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. O uotis omnibus
optandam terram, quę iustorum est et mitium, quę non deorsum est, sed sursum, et
non mortuorum terra, sed uiuorum. In hanc se quandoque uenturum sperauit Dauid
[6], dicens: Placebo Domino in
regione uiuorum. Hęc terra, et hęc regio est Hierusalem cęlestis,
ciuitas sancta, mons excelsus. Hęc est [domus] sanctorum, domus Dei, domus non
manufacta; de qua Apostolus [7] ait:
Domum habemus non manufactam, ęternam in cęlis. Et de qua dicitur
[8]: Replebimur in bonis domus
tuę. Hęc est illud regnum, de quo dixit Daniel propheta: Regnum, et
potestas, et magnitudo regni, quę est supra omne cęlum, detur populo
sanctorum Altissimi, cuies regnum, regnum sempiternum est. In
hoc regno inter sanctos perpetua erit pax, semper ardens charitas, inenarrabilis
lętitia, quies perennis. De pace ista loquitur per Esaiam
[9] Dominus: Erit opus iustitię pax, et
cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum, et sedebit
populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in
requie opulenta. De charitate psalmista [10] ait: Inebriabuntur ab hubertate domus tuę. Quid est
inebriabuntur nisi, quod sicut ebrii incalescunt uino, ita beati
mutuę inter se charitatis ardore flagrabunt? De lętitia in psalmo
[11] dicitur: Exultabunt sancti in
gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Et Salomon in Prouerbiis
[12]: In exultatione, inquit,
justorum multa gloria. Et rursum psalmista ait: Ibi lętabimur in
idipsum, qui dominatur in uirtute sua in ęternum. Denique discipulos
suos consolatur pius pręceptor: Plorabitis et flebitis, inquit, sed
tristitia uestra conuertetur in gaudium, non gaudium, quod rursum mutari
possit in tristitiam, sed quod ulterius nemo tollet a uobis, gaudium
perpetuum et ęternum. Cuius quidem gaudii partem aliquantulam in hac
quoque uita serui Dei interdum sentiunt sed referre uerbis nesciunt. Hęc est
enim manna illud absconditum, quod in Apocalypsi uincenti datur. Ad hunc cibum
inuitat nos Propheta dicens: Gustate et uidete, quam suauis est Dominus.
Quid pręterea dicemus de quiete illa, quam nulla turbant aduersa, nullus
solicitat casus, ne aliquando desinat, uexat timor? Erit
mensis ex mense (ut ait Esaias, LXVI.), sabbatum ex
sabbato. Neque temporis ergo erit finis neque beatę quietis. Dies illic
erit sine nocte, lux sine tenebris, claritas intellectus, iocunditas mentis
horarumque omnium cumulata retributio. Et hęc sane non absque diuini eloquii
testimonia dicimus. In Apocalypsi Ioannis [13]
habetur: Nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine
solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęculum
sęculi. Tanto igitur lucidior sole lux illa erit, quanto maior sole est
Deus, qui fecit illum. De ista luce nec Esaias [14]
tacuit: Non erit, inquit, amplius tibi sol ad lucendum per diem, nec
splendor lunę illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem
sempiternam. De hac luce et psalmista [15]
cecinit dicens: Lux orta est iusta, et rectis corde lętitia. Est lux
uera, quę illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum unicuique rationalem
infundens animam. Quanto magis illuminabit in cęlesti regno intelligentiam
mentemquem beatorum? Hanc enim ex parte cognoscimus (ut
Apostolus inquit): tunc cognoscam, sicut et cognitus sum. Quod Dauid
[16] se consecuturum sperans ait:
Mirabilia opera tua, Domine, anima mea cognoscet nimis. Cognoscet
nimis, dixit, quia etiam ea, quę abscondita nunc sunt nobis, tunc aperta
erunt, iuxta promissum illud Domini in Esaia [17]
dicentis: Dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias,
quia ego Dominus. Plena ergo erit beatitudo nosse ineffabilem, uidere
inuisibilem, intelligere in unitate trinum, in trinitate unum et ab ipso fonte
bonorum omnium bona corporis atque animę sine fine haurire. Quid hac felicitate
maius, quid melius, quid iocundius, quid suauius potest desyderari? [18] Quas autem et quam eximias corporibus
sanctorum dotes largiturus est benignissimus Dominus, breuiter cursimque
dicemus, ac ne id quidem nostro sensu, sed assertionis diuinę autoritate, de qua
dubitare crimen impietatis est. Iam primum (ut Paulus ait) mortale hoc
induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem. O
inęstimabile Dei donum, hominem ex corpore et spiritu compositum, neque unquam
dissolui posse neque corrumpi; dicente in Apocalypsi
[19] Domino: Qui uicerit, uestietur uestimentis
albis, et non delebo nomen eius de libro uitę. Vestimenta alba corpori
beatificato dantur, quia purum erit, quia splendidum et illustre.
Fulgebunt, inquit [20], iusti
sicut sol in regno Patris sui. Non tamen ęqualiter fulgebunt, sed ut
quisque magis meritus fuerit, ita et magis relucebit, dicente Apostolo
[21]: Alia claritas solis,
alia claritas lunę et alia claritas stellarum. Stella enim a stella
differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. [22]
Agilitas etiam donabitur corpori sanctificato. Hoc sibi sperauit Abacuch
propheta dicens: Ponet pedes meos quasi ceruorum. Veloces quidem cerui
sunt, sed celerior nemo excussa sagitta. Hanc itaque agilitatem sagittę
comparauit Dauid, cum dixit: Sicut sagittę in manu potentis, ita filii
excussorum. Discipulos Christi excussos dici reor, qui puluerem de
pedibus excut[ere] iubentur aduersus eos, qui se non recepissent. Filii autem
eorum sunt, qui eorum doctrinę fidem adhibent et uitam imitantur. Mira ergo erit
corporum humanorum impartita celeritas. [23] Magis
tamen mirandum uidetur, quod corpus ipsum et penetrabile erit et palpabile,
penetrabile per gloriam, palpabile per naturam. Hoc nobis planum fecit Dominus,
quando post resurrectionem clausis ianuis ingressus est ad discipulos, et cum
illi phantasma esse putarent: Palpate, inquit, et uidete, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. [24] Vnde his, de quibus loquimur, erunt ista priuilegia
nisi ex ipsa essentię diuinę uisione? Beati enim mundo corde, quoniam ipsi
Deum uidebunt. Hunc certe uisurum se Dauid sperauit dicens
[25]: Adimplebis me lętitia cum
uultu tuo. Et idem de iustis ait [26]: Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus Deorum
in Syon. Omnia bona beatis ex ipsa Creatoris omnium uisione orientur.
Sicut enim sole oriente cuncta in luce patescunt his, qui sanos oculos habent,
ita quicquid boni in cęlesti regno iustis accedet, ex uisę diuinitatis radio
redundabit. [27] Sed quid respondebimus Apostolo, cum de Deo
loqueretur, dicenti [28]: Solus habet
immortalitem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nullus
hominum uidit, sed nec uidere potest? Quid Ioanni in Euangelio
[29], hoc ipsum affirmanti atque
dicenti: Deum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarrauit? Sed duplex est hominis uisus, exterior et interior:
alter carnis, alter spiritus, alter corporeorum et uisibilium capax, alter
incorporeorum et inuisibilium. Nemo ergo uidit Deum nec uidere potest oculis
carnis, quibus corporea tantum cernuntur. Oculis autem spiritus Deum, quia et
ipse spiritus est, uisibilem esse dicimus; et uerum esse, quod a Saluatore est
dictum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Mundo itaque corde
fuit Jacob, qui ait: Vidi Dominum facie ad faciem. Mundo corde fuit
Moyses, de quo scriptum est: Loquebatur cum Deo facie ad faciem. Et si
isti, qui adhuc mortales erant, Deum uidisse dicuntur, quanto magis illi
uidebunt, qui iam immortales et incorruptibiles erunt et nihil omnino habentes
fecis terrenę, sed iam cęlestes, iam ciues facti sanctorum et domestici Dei.
Quod autem Paulus et Ioannes, cum hoc assererent, de corporeo carnalique uisu
intellexerint, eorundem in diuersum dicta testantur. Paulus [30]: Nunc uidemus, inquit, per speculum
in ęnygmate, tunc autem facie ad faciem. Et iterum: Reuelata facie
gloriam Dei speculantes, hoc est aperte essentiam cernentes diuinam, non
oculis corporeis, sed oculis mentis et intellectus. Ioannes quoque in
Epistola sua dixit: Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus;
uidebimus enim eum sicuti est. Quid est sicuti est nisi in ea essentia,
in qua Deo Patri ęqualis est? Videbimus ergo eum uisione clara et aperta, non
per signa et uirtutes tantum, de quibus idem ait: Vidimus gloriam eius quasi
unigeniti a Patre, plenum gratię et ueritatis. Gloria autem Christi
opera erant diuinitatem eius testantia. Et si per ea cognoscebatur ut Deus in
carne adhuc passibili, dum pastoribus reuelatur, a magis adoratur, ab angelis
glorificatur, dum cęcos illuminat, leprosos mundat, mortuos suscitat, demoniis
imperat, dum in monte facies eius instar solis refulget, dum ipsius pedibus mare
se calcandum prębet et eo iubente tempestatem tranquillitate commutat, si in
terra, inquam, ab hominibus iudicandus sic diuinitatem suam manifestabat,
quomodo eam nobis cęlare poterit a mortuis resurgens, in cęlum
ascendens, ad dexteram Patris residens, mundum iudicans, et sanctos suos, ut ad
se ueniant, blandissima uoce inuitans? Videbimus ergo eum non per speculum in
ęnygmate, sed plena uisione facie ad faciem; uidebimus,
inquam, eum, sicuti est, unum in Trinitate, trinum in Vnitate, in
substantia simplicem, in personis discretum. O uisionem uotis omnibus
expetendam, omnibus diutiis diuitiis pręferendam, quę angelos
lętificat, homines sanctificat, cęlos illuminat, immortalitatem
incorruptionemque largitur, ut semper uiuant, qui semper uiuentem mundati cordis
oculis intuentur et sincero aspectu cum singularis charitatis affectione
uenerantur. In hoc ergo uno erunt sanctorum coronę, in hoc merces, in hoc
ęternitas, in hoc perfecta consummataque beatitudo. Ad hanc immensę felicitatis
coronam Corinthios hortabatur Apostolus dicens [31]: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et
illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; sic
currite, ut comprehendatis. Hanc ille se recepturum, sicut et recepit,
sperabat, ad Timotheum [32] scribens: Bonum
certamen certaui, cursum consummaui, in reliquo reposita est mihi corona
iustitię, quam reddet mihi Dominus, in illo die iustus iudex. Et sanctus
propheta Dauid [33] pro beneficiis acceptis
gratias agens: Benedic, inquit, anima mea, Domino, qui coronat te in
misericordia et miserationibus. Corona hęc fidelibus donatur, hoc est
illis, qui, quod ore confitentur, corde credunt, et op[er]ibus comprobant. Esto,
inquit, fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitę. Corona ergo ista est
ęternę uitę stabilis permansio et perpetua beatitudo gaudiumque in Domino
perenne. Cuius tamen coronę alii plus, secundum uitę merita, alii minus
participant. Ipsa tamen glorię ęternitate pariter omnes gaudent, omnibus hic
datur denarius et par merces, tam illis, qui minus, quam his, qui magis
laborarunt, dum tamen fideliter uixerint nec a uitiis uicti sint.
Vincenti, inquit angelus, dabo edere de ligno uitę, quod est in
paradiso Dei mei. Vitale lignum Christus est; qui eius gustant
dulcedinem, uiuunt in ęternum. Et in psalmo dicitur: In ęternum ęxultabunt,
et habitabis in eis, et gloriabuntur in te omnes. Et in alio psalmo:
Regnum tuum, Domine, regnum omnium seculorum. Iusti ergo in perpetuum
uiuent, et apud Dominum est merces eorum. Mortem autem ipsam, quam cuncta in
terris animantia reformidant, ipsi immortalitatis gloriam semel adepti ultra non
timebunt, non esurient, non sitient, nullam neque corporis neque animę miseriam
patientur, plena perfectaque felicitate semper perfruentur. Absterget Deus
omnem lachrymam, inquit [34], ab
oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque
dolor erit ultra. Hoc ipsum uidit Esaias
[35] et ait: Non esurient, neque sitient, et non
percutiet eos ęstus et sol; quia miserator eorum reget eos, et ad fontes
aquarum potabit eos. Et Hieremias [36]:
Erit, inquit, anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non
esurient. Quin et Euangelica ueritas Christus Dominus ait: Qui
biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in ęternum; sed aqua, quam ego
dabo ei, fiet in eo fons aquę salientis in uitam ęternam. Tu es, Domine,
fons ille aquę uiuę, tu es ille hortus irriguus, tu es aqua ętern[ę] uitę. Tua
nos satiabit gloria, tui erga nos amoris inebriabit dulcedo. Hoc illud est, quod
fideli animę promittitur in Prouerbiis [37]:
Implebuntur, inquit, horrea tua saturitate, et uino torcularia
[tua] redundabunt. Hoc est, quod sperauit Dauid dicens: Satiabor, cum
apparuerit gloria tua. Satiantur autem illi, qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. Satiabuntur serui illi, quos, cum uenerit Dominus, inueniet
uigilantes. Amen dico uobis, quod pręcinget se et faciet illos discumbere et
transiens ministrabit illis
[38]. Vigilant nunc serui Dei in orationibus,
in prędicationibus, in ieiuniis, in laboribus; postea uero discumbent in
conuiuio pacis quietisque ęternę, ut, qui olim in bonis operibus Domino
ministrarunt, his deinde in regno cęlesti Dominus ministret per eorum discurrens
mansiones. Transiens, inquit, ministrabit. Transitus motum de loco
ad locum significat. Sed nequaquam locali motu indiget Deus, qui simul omnibus
adest locis. Motus ergo iste transeuntis diuersitatem gratię innuit. Alii enim
plus, alii minus dapient. Eadem metaphora utitur Saluator ad discipulos dicens
[39]: Ego dispono uobis, sicut
disposuit mihi Pater meus, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in
regno meo. Spiritaliter ista intelligenda sunt. Non est enim regnum Dei
cibus et potus. Sed, quemadmodum cibo et potu mortalis uita sustentatur, ita
sancti, ut in ęternum uiuant, uisionis diuinę alimento uegetabuntur. Quis ergo
usque adeo demens est, ut breuis uitę spatia in exercendis uirtutibus non
consumat, tanta sibi in ęterna mansione proposita mercede? Aut quis tam
temerarius est, ut deliciis cito transituris frui uelit, tantis sibi in igne
ęterno denunciatis suppliciis? Ista quidem consyderantes illi, qui sanos sensus
habent, quandiu in mundo sunt, ocia ignaua fugiunt, honestis laboribus
delectantur, et his pręcipue, quibus ęterna beatitudo paratur, uoluptates
deliciasque contemnunt, opes aspernantur et uitę duntaxat necessariis contenti
Deo in humilitate seruiunt, ut in Deo diuites fiant atque in ipso cęlesti
conuiuio uberius reficiantur. Quos uideris ita mores instituisse, eos scias iam
uitę ęterne prędestinatos esse, quibus dicit Dominus [40]: Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in cęlis.
Quanta felicitas in cęlesti curia adscribi, et in sanctorum patrum numero
censeri, et angelicam obtinere, Domino fauente, dignitatem? Vide igitur, huius
boni adipiscendi quam grande sit iusti desyderium [41]: Quemadmodum, inquit, desyderat ceruus ad
fontes aquarum, ita desyderat anima mea ad te, Deus. Sitiuit anima mea ad
Deum, fontem uiuum. Quando ueniam et apparebo ante faciem Dei mei? Quando
transibo ad locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei? Attende,
quanto afficiatur desyderio. Sicut ceruus, inquit, siti compellente fonte
delectatur, ita anima mea te solum, Domine, sitiens, te esuriens, apparere
conspectui tuo concupiscit, mecumque assidue tacitus loquor: Quando erit ille
dies, quo de terris ad tuam transferar domum, ubi futurus sim socius angelorum,
consors sanctorum, hęres Dei, coheres Christi, possessor perennium bonorum,
regni cęlestis ciuis perpetuus? Vide, et alibi [42] quid dicat: Quam dilecta tabernacula tua, Domine
uirtutum; concupiscit et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro
mea exultauerunt in Deum uiuum. Postremo, beati, inquit, qui
habitant in domo tua, Domine, in seculum seculi laudabunt te. Hi sunt,
quos uidit Ioannes [43] stantes ante thronum
in conspectu Agni, et clamabant, inquit, uoce magna, dicentes: Salus
Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Fieri quippe non
potest, quin beati omnes, qui a Domino lętificantur, Domino laudem dicant, de
Domino semper loquantur, cuius semper gustant dulcedinem. Natura enim comparatum
est, ut his de rebus pręcipue loquamur, quarum maxime studio ducimur. Milites de
armis, de nauigiis nautę, de frugibus agricole, et quisque de his,
quorum amore afficitur, libentissime sermonem faciat asidueque
meditetur necesse est. Et si religiosos homines in hac uita plurimum delectet de
Diuinis rebus loqui et die noctuque Deum laudare, quanto magis eosdem hoc ipsum
delectabit, cum jam conspectu Dei fruentur et nihil sibi dulcius esse sentient,
nihil iocundius quam in illius pręconiis immorari, a quo se beatificatos
agnoscent? Adde, quod in hoc seculo membra nostra in diuersis negotiis
occupantur, compellente uitę mortalis necessitate. Tunc autem nec cibo nec potu
nec indumento opus erit, cum mortale hoc induet inmortalitatem et
corruptile hoc incorruptionem. Vnum ergo omnium studium erit,
Deum laudibus efferre et in eius contemplatione perpetuo uersari, in quo uno
sunt omnia et sine quo omnia nihil. Ipse unus tam magnus est, tam sublimis, ut
uisum nostrum effugiat, auditum superet, cogitatum transcendat. Solus seipsum
comprehendit, solus, quoniam infinitus est, suam nouit infinitatem, suam
potentiam, suam sapientiam, suam bonitatem. Ab eo bona sunt omnia, quę
pręparauit diligentibus se. Hunc confiteamur, huic pareamus, si de futuro
iudicio securi esse cupimus et ad promissę beatitudinis bona ineffabilia
peruenire. Expediet autem frequenter de iudicio, de quo locuti sumus, cogitare
atque ad illa mala, quę pręcessura sunt, fortiter toleranda patientię uirtute se
armare et ita in bonis actionibus exerceri, ut, cum tam horrendi iudicii dies
aduenerit, minus terreamur, irreuocabilem illam sententiam pręstolantes, quando
quidem et poenitentibus regnum cęlorum promittitur et pie iusteque uiuentibus
datur.
Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].
|