Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
-- 88 -- Epidaurii Slouinum terra
oppugnantem uix sustinentes noui insuper hostis insperato aduentu terrentur,
nec, Slouinis eodem tempore terra, Sarracenis mari urbem agredientibus,
resistere queunt. Post Epidauri excidium, Sarraceno multis cladibus reliquae
quoque Dalmatiae illatis Hadriaticum relinquente sinum, Epidaurii ciues, qui
forte aut mercaturis, ut fit, rem quaerendo a domo tunc abfuerant, aut fuga
inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam
sese conuertunt. Verum a Slouinis, regionum accolis, Transistrana gente, non
solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum
barbari et per se Epidauriis infesti tantae cladis reliquias, ueluti
naufragia quaedam a fortuna obiecta, sibi uendicare nituntur. Tandem cum
sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, [1] praecibus, qui et ipse
patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet
nondum sacris nostris initiati, Christianam admirari religionem ob illius
seculi sanctitatem: nempe illis temporibus Christiani sacerdotes cultui
diuino summopere dediti erant, uitaque eorum et mores consumati omnes gentes
104 ad religionem suscipiendam maxime
alliciebant), tum per pactionem pendendi annui tributi a seruitute liberati,
Burnum, oppidum Epidaurii agri a Slouinis aliquot ante annis deletum,
ipsorum Slouinorum permissu incolere coeperunt. Dumque consuetae libertatis
amore tenentur, quoad per accolas barbaros licebat, reficiendae urbi dant
operam, formamque ac speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt
fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii. Quandoquidem
Epidaurus, teste Plinio, atque eo authore, qui libros aliquot Gai Caesaris
Commentariis contexuit, Romana fuit colonia. [2]
Aliquot deinde post annis Polimirus cognomento Belus, materno genere Romanus,
paterno uero Rhathislaui Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio
Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio
auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui successoribus
merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi
prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec tamen his imperandi
cupido, quae humanas mentes plaerumque in omne scelus praecipites agit,
obstabat, quin literis ac legationibus Polimirum hortarentur, uti regnum ad
se iure gentium spectans reciperet, rati nec e republica esse regnum a
pluribus administrari, nec fas esse quemquam in regem assumi, nisi regio
sanguine ortum. Igitur Polimirus, postea quam in Dalmatiam nauibus appulit
in portu qui tredecim circiter stadiis ab urbe Rhacusa abest ― incolae
Grauosium a regionis, quae portui adiacet, asperitate
nuncupant ― se suosque exponit, quos inter Romanici quidam seu Romae nati,
ex Illyrico tamen oriundi, fuere apud suos satis honesti, quorum quidem
maiores una cum Rhatislauo patria extorres Romam sese recaeperant, atque
studio antiquae patriae repetendae, una cum liberis ac coniugibus, Belum in
Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne, Tribuliensium
pontifice, regnique principibus, qui officii gratia obuiam
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
|