Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 132 --

Deum iussisse Machometanis legibus humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat.

Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur.

Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: [1]

Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque leges uestras ignorat, et his auctus est fortunis, quae quidem uel ferociores aetate timidos ac cautos possunt efficere. Quare uelim et te, praetor, qui hoc in magistratu regis fungeris munere, et regem ipsum rogatos esse, ne quid grauius in me innoxium atque obiecti criminis omnino expertem inconsulte statuatis. [1] Ad gloriam enim tanti regis pertinet, spreta perditorum hominum calumnia, innocentis uitam conseruare, atque in hoc parentis sui, prudentissimi regis, mores imitari, qui sane, quum propter caeteras eius uirtutes, tum propter hoc maxime 156 laudibus effertur, quod nunquam ullis testibus in caput cuiusquam suae ditionis hominis credendum esse censebat, cuius maxime spectata esset integritas. Propterea quod falsi testes, cuius quidem generis hominibus haec corruptissima ętas maxime abundat, facile precio parari possunt.

Num credis, prudentissime praetor, accusatorem meum hos difficulter inuenisse, qui nullo periurii respectu in meum testantur caput? Certe paruo conducti sunt precio, et si uerum uis audire, ipsi sese accusatori ultro obtulerunt, dum uel minimam utilitatem maiori faciunt quam hominis uitam. Neque enim hi in coetu hominum quocunque modo interficere dubitabunt, modo id impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.