Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

fuit: at hi nunc salutem suam populo Romano commendarunt. Fama est Amazonas multis nationibus imperasse, quarum nihil praeter nomen ad nostram aetatem peruenit. Viguerunt Assyrii: Parthorum duodeuiginti regna fuisse produntur: terribiles Persarum copię terra marique metuebantur: quae plane omnia aut euersa sunt, aut multum a superiore fortuna deciderunt. Quid Athenienses, Lacedemonii, Macedones? Nonne late imperio potiti sunt? num Carthaginiensium opes ingentes non meminimus? at omnes hi ceruicem Romanorum potestatibus flectunt uictique iugum patiuntur. Vnde facile est conniicere imperii quoque populi Romani propediem interitum fore: quęlibet ętas suis rerum mutationibus perstringitur. Porro quis tot conuersiones, tantam temporum instabilitatem non admiretur ac obstupescat? Hi Graeciam occupauerunt: illi Asiam: alii in Sicilia consederunt: ab aliis Hispania possessa est. Quae demum natio Italiam suę ditioni uendicare non tentauerit? Fortasse posthac eueniet ut aliquę gentes incognitę ex Scythicis nemoribus in Italiam migrent iusque Romanis ac Italicis populis ex Capitolio dicant. Quare superuacua

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.