Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

mihi uidetur haec tua de posteritate sollicitudo: quę necessitas allatura est, humano consilio repelli nequeunt aut immutari: nam et princeps poetarum cecinit: Non potis est fixas parcarum auertare leges.[ERROR: no reftable :]Sil. It. 9,475: nec speret fixas Parcarum uertere leges.

SyL.

Quae postremo de ui fatorum adiecisti, inexplicabiles anfractus habent: opinor haec in scrinio Iouis tantum seruari, nunquam ad mortales peruenisse. Itaque ne uideamur in tenebris palpare, satius esse puto nos quęstionem hanc silentio praetermittere.

CAES.

Redeas igitur ad institutam disputationem.

SyL.

Non inficior equidem res humanas mutationibus obnoxias crebro fortunę uolubilitatem experiri: nec enim cuiquam dubium est nihil aethernum constansue cęli ambitu complecti, nullius pedes adeo inconcussa stabilitate figi ut proni ad lapsum non sint. Quapropter non sumus ita leues ut speremus dominationem Romanam cunctis saeculis duraturam: caeterum foelicem optamus ac diuturnam.

CAES.

Atqui uereor ne multorum opinio sit eam nimis diu floruisse in magnis praesertim seditionibus et malis intestinis. Cogita quamdiu reges urbi praefuerint, quamdiu respublica per consules administrata sit, longam seriem annorum inuenies:

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.