Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

neque turpitudinis praetermittunt, quoad in summo constiterint, hi personatam foelicitatem conspicati, magnis calamitatibus inuoluuntur: iis duntaxat, quę oculorum et aurium sensu percipiuntur, animum intendunt, fędissimas autem sub fuco delitescentes maculas non uident: quas si aeque exploratas haberent atque ipse habeo, sępenumero mentem ab ista pulchritudine regnorum ad spes priuatas conuerterent: mox dilaberentur illae feruentissimę cogitationes, et omnis uesana principatus inuadendi cupiditas extingueretur, ut tandem nequaquam dubium esset humiles in agris aediculas et holerum in ocio tranquillissimo cibum longe praestare tessellatis pauimentis et incrustatis marmore parietibus aureisque tectis, quae sexcentis columnis innituntur, uniuersę, inquam, pompę ac strepitibus armorum et supręmę dignitatis: porro tenuioris uictus iucunditati neque Persarum apparatus neque mensae Syracusanę, nullę opes, nullę delitię, nulla regum bracteata foelicitas comparari potest. Etenim qui regnorum administrationem suscepere, ac gentibus, populis, nationibus pręesse statuerunt, non arbitrentur se ad desidiam natos et uoluptates, quo uitae curricula

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.