Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

molliter in magna rerum affluentia summaque tranquillitate ad finem extremum deducerent. Atqui proponant necesse est publicam incolumitatem communiaque commoda sibi prospicienda, augenda et conseruanda esse: ut quum ipsi iugularint, atque animum tutelę suorum intenderint, urbibus atque prouinciis esse quęsita salus et securitas uideantur. Quę si patribus familias negligenda non sunt et gubernatores magnopere student, ut suam quisque nauim incolumen in portum appellat (interim nullum tempus sine maxima sollicitudine transigitur: caeteris quietem agentibus ductor classis domicilia solis et lunę momenta perpendit: nunc regionum et maris naturas metitur: modo digitis computat quot supersunt dies ad ortum et occasum Orionis atque Succularum, ut cautus impendentes tempestates aliquo defugiat recessu, uel si depręhensus in mari fuerit impauidus pręuisas excipiat et facilius euadat. Hic urit Malea: Symplegades illic formidantur: alibi Sytes et Siculi freti uortices pectus exanimant: ad haec fluctibus inter se concurrentibus uehementer angit. Experuceras: iam arę sub undis depressę: iam instabiles arenarum cumuli et pręruptę moles in coelum pertingentes, aliaque

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.