Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

Porro quoniam homines procliuiores ad facinora sunt quam ad uirtutes, a quibus facinoribus nullius auctoritate, ne deorum quidem immortalium maiestate deterrentur, quotidie uarii tumultus atque Panici terrores in agris et ciuitatibus compescendi sanandaeque diuersorum scelerum pestes exoriuntur. Num credis paucos ad tuas opes et potentiam incumbentes imperandi libidine torqueri? ac dies et noctes anxie cogitare quemadmodum assectatam tyrannidem animo gladiatorio arriperent? In amplissima dignitate suspecta sunt omnia, timentur amici, familiaribus non confiditur, a liberis et uxore cauendum est; illa uitę conditio miserrima est ubi magis spei ad tutelam sui corporis in barbaris hominibus et canum fide reponitur quam in iis quos genueris, nedum tenuiore necessitudinis uinculo copulatis: adhoc non opes tantum, sed ingenium et uirtus cuiusque formidolosa sunt. Delatores quidem et susurrones omnes ad unum et a caluo (ut dicitur) ad caluum communis regum omnium ac regnorum pestis, totidem uomicae rerum publicarum et carcinomata, primas atque postremas partes tragediae sibi deposcunt: his, quoniam sunt aures et oculi principum, nulla ianua clauditur quominus

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.