Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
-- xx --
ferret armata multitudo? temperaret a conuitiis? non diris execraretur? Sed quid
ego conuitia execrationesque commemorem? multi, per Iouem, inuenirentur Arbacti
qui regem adeo delicatum, adeo delibutum unguentis, nidore, corollis, meroque
redolentem Sycioniisque indutum calceis et ueste Coa inter mulierculas pensa
parcientem una cum suis psaltriis, spintriis, tineis atque soricibus aule ad
extremam desperationem compellerent. Set statuatur ciuitas non magis in odium
quam beneuolentiam propensa, tuique similis tyrannus appetentissimus laudis
existat, segetemque gloriae susceptis expeditionibus in bellicosas gentes non
per pręfectos caeterum pręsens ipse quaerat: profecto in summa ocii penuria non
aberunt graues occupationes cum perplexis cogitationibus ac rara quiete
nocturna, somniisque turbulentis atque terrificis: nec tamen in hunc ordinem
refero iudicia, foedera, edicta, consultationes, sunt enim uel ocioso peculiaria et
pacis quoque tempore quotidiana. Porro quum onus ipse solus belli sustineat,
quum totus unius humeris exercitus incumbat, fit ut mentem in discipienda mille
negocia disperciat. Antequam de acquirenda uictoria consilium ineatur
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
|