Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

ut uel minima offensiuncula clarissimum quodque nomen obscuretur. Haec animo quum penitus insedissent, atque huiusmodi curis inuolutum impia atque nefaria manus inuasit, non illa hostium externorum aut sicariorum manus, sed amicorum, sed familiarium, sed domesticorum conspiratio, detestabili exemplo fuit: cuiusmodi insidias non Artaxerxes, non Mithridates, non Ptolemeus Euergetes, non mortalium quisquam, ne deorum quidem (si fabulis credere par est) uitare potuit, tamen supersunt haeredes tantae iniuriae, qui nihilominus crudelitatis atque perfidię reposcent ab inimicis poenas. Atqui trucidarunt annis grauem, fama clarum, gentibus admirabilem, unico tantum dispendio, ac nescio quidem an maxima iactura nostrae futurae dignitatis, quod iam pridem animo concupieram, non arripuerim. O spes fallaces, o inanes meas cogitationes, o pestilentem L. Cottae moram: nunc medius inter Cyrum et Alexandrum sederem, pulcherrimo inferis, uel ipsi Diti spectaculo: nam uel pręliorum quibus interfui, uel bellicosarum gentium quas superaui, uel prouinciarum quae mea uirtute in Romanorum potestatem uenerunt, uel tandem numerus

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.