Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

dissecant, uel Tyciin uultur depascitur, uel saxum Sysiphi assidue reuoluendum delassat, uel hi Chymerę lacerandi alligantur, uel obiiciuntur Cerbero in frusta dilaniandi.

CAES.

Incassum terres hominem impauidum, qui ad nullos casus et minas fortunę consueuerit oculis conniuere.

SyL.

Id certe non faciebam: nec attinet illi formidinem incutere quem illico terrores inuasuri sunt. Sed nimirum, dum aliud ago, tua interpellatione huc sermo deflexit.

CAES.

Dum sinuosis Meandris acies instruis et moribus inferorum occuparis, longior quam decebat oratio fluxit: qua re factum est ut animum quoque ab instituta dissertatione diuerteris. Atqui uellem comparationem tyrannicae uoluptatis ac iuxta malorum (ut proposueras) tanquam in aliqua breui tabella depingeres, ac uelut imaginem poneres pręter oculos, ut sub compendio facilius intelligerentur.

SyL.

Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura delectatione totos proluunt quo pacto aliunde premantur non satis uideant, quod uel in uenatoribus et citharędis deprehenditur:

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.