Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię, Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur adiiciantur ad opes et fastus imperatorios, quos tu quidem auidius atque curiosius percensuisti. Dinocrates architectus ab inferis in tuum obsequium reuocatus haud absimilem regiam urbi, quam in Atho monte metari constituerat, ex Numidico, Pario, Laconico, Aegiptio, Dalmatico, Porphyretico marmore ędificet, quam Athlas una, Hercules altera ex parte suis humeris sustineant, Phegite lapide transluceant parietes, atque auro et ebore lacunaria collustrent: calcetur onix emplemate uermiculato sub conchiliatis peristromatis: multa uestis Attalica, multa Britannorum aulea uisantur, instratis splendide accubitis cocco et bysso piloque leporino et plumis perdicum subalaribus ad somnum suapte inuitantibus: adsint et Mentoris toreumata, et signa Policleti, et Apellis tabellę, murrhina etiam atque cristalina uasa, et ingentes colossi Praxitelis

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.