Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

uitę spacia traduceretur. At uobis cum inopia somni, tum immenso mordacium curarum agmine intempestiui cani circum tempora sparguntur, et properata gradu tacito senectus obrepit, simul irruunt in exhausta continuis libidinibus membra dolores laterum, stomachi cruditas, manuum tremor, pedum inconstantia, dispnea, distillationes, angina, sacer morbus et articularis atque alia mille id genus mala, quibus omnes rationes uoluptatum iugulatę penitus concidunt: tum delitias nacti grata possessione dominantur, contumacissime potionibus, emplastris et Mithridaticis medicorum anthidotis resistentes, ut non temere nisi cum exhalatione animę digrediantur. Quotus quisque est non dicam tyrannorum, sed iustissimorum regum, qui curricula uitę leuiter emensus fato, non uiolenta morte perierit?

CAES.

Homerus tamen ait eos sub aureo Iouis clypeo consistere.

SyL.

Mirum quo processerit humana credulitas; quasi non gratior esset diis innocentia pauperum impotenti regum dominatione, aut fortasse minus accepta est thuris et uerbenarum incensio lactisque sacrifici, quam Hecatonbe superbę litationis uana ostentatio.

CAES.

Verisimile est deos magis gaudere quum immolantur armenta tanquam opipare cęntauros.

SyL.

Nequaquam ita est, Caesar:

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.