Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

ex Mirmeciis et Hippogeis arcerentur; propter quam merita insignis Herodoto figmentaria sella super omnes logodedalos erecta est. Sed uehementer alia Ditem expectatio perurit. Ad latus Nigritarum decliues campi sunt haud magno negocio penetrabiles: ibi omnis metalli uenae plurimę, praecipue tamen auri solis ardoribus depurgati, gens autem simplex, nuda, citra uanas cupiditates in specubus, naturę tantum inseruiens agit. Istuc olim uenturum Tiresias uates praedixit ex ultimis Europae finibus hominum genus inhians auro perinde ac summo bono superata siti aestuque torrentissimo ac mortiferis ictibus animalium: hi quidem obsequentes auaritię et usquequaque mancipati cęco amore cęca telluris uiscera laceraturi numquam conquiescent quoad uel omnes interierint, uel aulam hanc principis inferorum in admodum abdito reconditam hiatu detexerint; unde quum scelera omnia grauissime uindicentur: nimirum cupidis Pluto non immerito succensus in auaritiam longe atrocius animaduertit.

CAES.

Quid nostra refert utra uita conducibilior sit, regia an priuata? tametsi mirum immo, dum illa me demulcet opinio uetus quae, licet falsa nonnullis insanientibus philosophis uideatur, tamen iuuat errare (si modo qui error est), dum subit recordatio

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.