Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

quo fęlicitatis fastigio rerum constiteram, sed plane nostra consilia de his irrita sunt, quibus dana nobis in uniuersum interdixere. Quin redeamus ad nostram rem, et tu iam cedas mihi, nisi mauis meas uires experiri.

SyL.

Apage cum istac tua uecordia: hunc locum iudices mihi decreuerunt, deus auctor fuit, omnes ordines subscripserunt.

CAES.

Non ipse potius a temeritate desistes, qui te Caesari comparandum putas, quum in gremio scurrarum per dedecora nundinati pudoris adoleueris, et per quasque damnosas libidines magna tuę famę iactura, uel potius interitu ad quaesturam ascenderis?

SyL.

Quoniam ueteris me comedię licentia proscindis, tu quoque non graueris de plaustro uicissim audire: siquidem usu sępe uenit ut, qui dicit quecumque uult, audiat que minime uelit. Haud equidem inficias eo me paulo intemperantius in adolescentia uixisse, neque id uni mihi contigit, sed multo pridem aliquot uiris illustribus in nostra ciuitate, uidelicet Manlio Torquato, Valerio Flacco, priori Aphricano, Q. Catulo: quidem uitium fuit adolescentię: tunc enim efferunt se multae cupiditates quę, si nimię non fuerint ac protinus una cum ipsa lubrica ętate conciderint, ut in imperio impetu tolerabiles habentur, ita postea nihil, ubi recessarint, nominis amplitudini detrahunt. Atque ego longe praestare iudico

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.