Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

in proprium inspuere sinum: impudentis enim est ac dissoluti hominis talionem non uereri telaque in suum oppobrium reditura temere iaculari; nisi uero de genere lamiarum sis, ut progressurus in forum oculos inducas, domi uero deponas, et idcirco cęcutias in rebus propriis, in alienis oculatissimus appareas. Proinde quin coerces istam intempestiuam linguae petulantiam et uallo dentium constringis, ne dum libera uagatur nouos tibi cruciatus afferat? Si tibi iniuria factum itur: experire iudicio. Sed ecce Ascalaphum nomenclatorem ad nos uideo properare: audin quae mandata ferat? uterque iubemur ad Minoen.

CAES.

Non sum impedimento quin eamus, dum tamen morosis comperendinationibus nonnullis in annum protrahatur.

SyL.

Hi iudices a nostris centumuiris longe diuersi nec flectuntur gratia, nec muneribus capiuntur, nec odio indulgent, nec oratorum lenociniis abducuntur a uero: ubi causam sub comperendio proposuerint litigatores, extemplo secundum eum a iudicibus, qui iustas fouere partes uisus fuerit, de lite pronunciatur.

CAES.

Id cuilibet optandum existimo ut repente uel uictus concidat, uel uictor exultet.

MINOS.

Dic noue hospes, quid tibi uis? quorsum has turbas concitas, nouis litigiorum generibus nostra tribunalia distringens, quasi uero legitimis

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.