Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

quam plurimis exemplis edocti sumus. Etenim mortales, quum momentaneam uitam in terris agant, omnes suas spes et cogitationes in opes et honores conniiciunt: quibus adeo inflantur, adeo intumescunt, ut obliti suę fragilitatis, obliti mobilitatis rerum humanarum, se perbeatos credant: ac huiusmodi foelicitatem, quae inanis sane ac perbreuis est, aethernam fore arbitrantes, spretis sapientum monitis, neque suas calamitates ex subitis rerum mutationibus prospicientes deorum se immortalium aequasse potentiam in animum inducant. Itaque fortuna facto animorum experimento quum uidet homines prosperis rebus insolescere, quasi postico clanculum delapsa ludificat spes inanes, dissipat uanas cogitationes: hanc euanidam foelicitatem conterit ac euertit.

CAESAR.

Obstrepis isto sermone Sylla: nec enim modo uacat sententiosam orationem audire.

SyL.

Adhuc appares, Caesar, illecebra dominationis irretitus uastam ante cęcutientes oculos nebulam quamdam habere: sed si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.