Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris, tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac tortorum mille species, atque iis intermixtae furiae noxios usque quaque terrent alios, alios dilacerant. Quum accusaris, undique conuolant qui tua scelera proloquantur ac denudent: lapides et umbrae prodeunt in reum testimonium dicturae, ipsa uero conscientia princeps accusationis omnem turpitudinem sigillatim uel ipsas cogitationes impudicas iudicibus explicat: nusquam autem praesidium cernitur: nemo subscriptor adest periclitanti: nemo patrocinium exhibet reo: nemo implorantis opem miseretur praeter benefacta: haec fortissime capitis periculum propugnant nec unquam a defensione desistunt, nisi quum uis aduersariorum et numerus praeualuerint. Proinde honores, imperia, triumphos hinc iam obliuiscere.

CAESAR.

Quid malum, philosophaster? magistrum te mihi praebes, et grauem sane, non secus ac si esses aliquis Antisthenes aut Diogenes aut Crates aut Menippus.

SyLLA.

Operepraecium arbitrabor

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.