Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
-- xx -- interest haec animo reuoluere, qui ad inusitata
incredibiliaque aspirabas: mihi quidem satis superque ad bene beateque
uiuendum illa successione paratum esse uidebatur. Quin etiam
alia longe maior et melior a maioribus obuenerat haereditas, uidelicet
gloria uirtutis rerumque gestarum, ut quoties intuerer ipsorum imagines,
intuebar autem quam sępissime, toties in memoriam reuocaretur
inuictus eorum animus ac reipublicae amantissimus, communiumque bonorum, non
autem utilitatis propriae studiosissimus: quorum alii bene dicendo, multi
sapienter consulendo, plęrique bellicis artibus urbem nostram domicilium
Imperii orbis terrarum effecerunt. Pulchrum igitur ipse ratus maiorum
uestigia sequi, praesertim quum recto itinere praecelsissent
(alioquin imitari notatos infamia, siue turpitudinis aliqua labe infectos
execrabile flagitium existimatur), eos mihi maiores exemplar uitę meae
proposueram. Haud ignorabam quam constans ipsorum laus, quam
frequens in sermone hominum memoria uersaretur ac, dum stabunt monumenta
litterarum, uersabuntur: nam cui non dulce est meminisse Scipiones, Publios,
Gneos, Africanos, Asiaticos, Nasicas, aliosque terrores hostium ac
reipublicę
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
|