Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

meum dolorem: hanc dedecoris egregiam haereditatem liberis ac nepotibus relinquerem? his gloriarentur minores triumphorum titulis? his posteris ego praelucerem ornamentis qui lumini maiorum perpetuas tenebras offudissem?

CAES.

Iam non improbo quod famę detrimentum sis fortiter amolitus: quod hercle ipse quoque tunc faciendum putarem. uerum id absoluas quibus de causis bellum ciuile suscitaueris, perniciosę rei detestandus auctor, ne amplius ambitionis et inuidiae postuleris.

SyL.

Ego uero tibi morem geram, efficiamque (ut spero) credas me culpae nullius affinem fuisse.

CAES.

Si minus absurda nec aliena fuerint a ratione: imprimis a te peto ne inuoluas me Dialecticorum ambagibus, neque per angulos Chrisippi decurras.

SyL.

Hęc nugamenta iampridem garrientibus in Exhedra scolasticis reliquimus: nunc autem non diuersum ab eo sermonem audies, quem in senatu de republica faciebamus.

CAESAR.

Perge igitur.

SyL.

Quum aliquot in difficilimis bellis praesidio fuissem populo Romano bellumque sociale grauissimum profligauissem multisque aliis in rebus nostram rempublicam pro mea uirili parte iuuissem, ut

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.