Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

uictos, interdum etiam uulneratos humanis uiribus succubuisse? Haec uidelicet fiebant Homeri temporibus et Hesiodi: nunc uero uel omnes dii confecti bellis perierunt, uel non audent amplius in terram deuolare: nullum enim aetate nostra uidimus aut audiuimus: quamquam et terrae grauioribus armorum ruinis quatiebantur, et quotidie pluribus aris litabatur. Dii quidem quum sint immortales, sempiternisque sedibus sempiterna gloria fruantur, auctores bonorum omnium quae aut oculis hominum aut mente perspici possunt (nam ea mala quibus frequenter mortales affliguntur, e suis flagitiis ortum habent), dii, inquam, stulte creduntur mutuis inter se odiis laborare, qui uel humano generi additis uirtutum igniculis in natura pręcipiant, ut inter se caste atque concorditer aetatem agant, ac ueluti parentes semper ad honestatem incitant. Quod nisi deflectendum esset ab incepto sermone, multo apertius tibi facerem deos Apathes ab omni contagione quam longissime abductos orbem unanimi concordia gubernare: quod praesertim ex stellis certissimo colligitur argumento: quae si uel dii sunt, uel (quod magis putarim) iussa deorum exequuntur, qui mortalibus

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.