Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

inuisibiles penitissimis aditis resident certis legibus et mira uicissitudine emergentes occidentesque ad continuam rerum propagationem et decorem uniuersitatis demonstrant in supremis deorum sedibus nihil non agi summa cum sapientia atque uirtute.

CAES.

Sua cuique opinio blanditur quum ueritas in occulto est: Cęterum (ut de cęlo in terram oratio deuocetur) pręstantissimi habiti sunt omnes qui suas cogitationes altissimis in rebus defixas tenuere, imperiumque, quod animo concępissent, ortu solis et occasu terminauerunt. Stupidos uero nemo inficiatur, quos humi reptantes nulla rerum illustrium cupiditas ad gloriam excitauit. Ac mihi quidem uidetur excellentissima ingenia saltem duabus maximis de causis ad summum niti debere, ne scilicet indignioribus se pareant tum imperio potiantur: qua re nihil in terris amplius aut pulchrius hominum potestati natura tribuerit. Quodsi quispiam tacitus haec secum reputauerit, nequaquam diuersus a mea sententia recedet. Igitur ex antiquis regibus labente quotidie uita nostra in deterius facile coniectura possumus assequi quales principes habituri sint mortales. Priscis temporibus, a quibus hęc ętas degenerauit, rara documenta

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.