Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Previous page

Next page

-- xx --

quid attinet aut ueterum malorum recordatione, quorum obliuio saluberrima creditur, tam altum dolorem exasperare? Aut nouis consternari auguriis, quorum fides incerta est? Vtpote quae a temeritate profecta irritis effectis plęrumque uates ipsos deludant. Quod si quid aduersi nostris ceruicibus impendet, satis est tunc miserum esse, quum inuaserit: non etiam longe antequam ulla suspitio appareat metu, ueluti mulierculę, concuti ac (uti aiunt) de gradu deiici. Pręsertim quum fatis eo temporis et loci conpulsus sim, ut neque futura uigore mentis pręcaueri neque casus, si quibus perstringi necesse fuerit, repelli uiribus aut magnitudine animi queant. Addeque precibus et squallori nullus pateat locus. Qui lachrimis flecti possunt adamantina pectora, siquidem ad inferos ne fama quidem (ut audiuimus uulgo circumferri) misericordiae nomen perduxerit? Quo si forte descenderet, ante solio suo decaederet Pluto, quem reciperetur: adeo regnum hoc nihil mite, nihil benignum amplectitur, sed usque quaque seuitiae Tyrannidis in morem indulget. Iam haec uallis undique rapidissimis fluminibus et uasta palude circumsępta, nullae naues praeter huius senecionis rimosam phasellum haud reuehendis umbris destinatam.

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1527], Dialogus Sylla, versio electronica. (), Verborum 15372, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfsylla].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.