Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1531], Epistula ad Francescum di Nobili dictum Cheream, versio electronica. (, Buda), Verborum 523, Ed. Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15310125].
Previous page

Next page

-- 176 --

Magnifice domine et amice honorande salutem et seruiciorum comendationem.

Ego post meum a Vestra dominatione discessum, licet fuerim in multis et diversis difficultatibus et periculis in mari et in terra, omnibus tamen Deo duce superatis perueni tandem huc ad Majestatem regiam, dominum meum clementissimum, quem reperi hic Bude optime sanum et incolumem. De statu vero sue Majestatis id possum Vestrae dominationi scribere, Majestati sue, Dei optimi nutu, omnia prospera succedunt, Dominationem Vestram intellexisse existimo, quantos et quam forti manu, tum terra quam Danubio, rex Bohemie Ferdinandus fuerit superioribus diebus agressus a Sua Majestate; atque id eo tempore, cum ex altera parte pro concordia nobiscum ineunda ageret, et pro hoc tam apud Serenissimum Polonie regem, quam apud invictum ac potentissimum imperatorem Turcorum oratores suos haberet; et quamvis Majestas regia videre hostium vires et apparatum esse prepotentem, nec ciuitatem hanc

Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1531], Epistula ad Francescum di Nobili dictum Cheream, versio electronica. (, Buda), Verborum 523, Ed. Franjo Rački [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15310125].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.