Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Debent esse Spalatini perspicaciter sapientes, Salonę casum et periculum intuendo et aliarum ciuitatum propinquarum et etiam remotarum. Felix, quem faciunt aliena pericula cautum; Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet, Ignibus afflari proxima quęque solent, Omnia cum quodam ueniunt incommoda fructu, Non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittę; Feruida uicino flamma nocere solet; Dulcia non meminit, nisi qui gustauit amara; Qui petit excelsa, debet uitare ruinam. Diligunt itaque iusticiam Spalatini, ut cum ordine iusticię perpetuo ualeant honorabiliter gubernari: cum iusticia sit famę perpetuę stabile fundamentum. Si lis inciderit te iudice, dirige libram Justicię, nec flectat amor, nec munera palpent; Munus enim a norma recti distorquet acumen Judicis et tetra inuoluit caligine mentem; Curritur in facinus, nec leges curia curat. Propter quę Spalatini statuta eorum ordinari et componi uoluerunt secundum formam inferius declaratam, ab omnipotente Deo ac uenerabilibus ecclesijs initium assumendo. Scriptum est enim: primum quęrite regnum Dei et iusticiam eius et hęc omnia adicientur uobis. Si timeas dominum, te cuncta creata timebunt, Obsequium regni regis amicus habet; Non reuerens dominum, reuereberis omne creatum; Regi suspectus, fronde cadente tremet;
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.