Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Previous page

Next page

-- 5 --


Virtus nobilitat animum; uirtute remota
Migrat in exilium nobilitatis honor
Nobilitas, hominis uirtus, deitatis ymago,
Nobilitas hominis uirtutum clara propago.
Nobilitas animi sola est atque unica uirtus.
Credis opes solas te posse carine beare?
Virtus est sola, quę te beare potest.
Quem uirtus extollit, habet, quod pręferat auro.

Debent esse Spalatini perspicaciter sapientes, Salonę casum et periculum intuendo et aliarum ciuitatum propinquarum et etiam remotarum.


Felix, quem faciunt aliena pericula cautum;
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
Ignibus afflari proxima quęque solent,
Omnia cum quodam ueniunt incommoda fructu,
Non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittę;
Feruida uicino flamma nocere solet;
Dulcia non meminit, nisi qui gustauit amara;
Qui petit excelsa, debet uitare ruinam.

Diligunt itaque iusticiam Spalatini, ut cum ordine iusticię perpetuo ualeant honorabiliter gubernari: cum iusticia sit famę perpetuę stabile fundamentum.


Si lis inciderit te iudice, dirige libram
Justicię, nec flectat amor, nec munera palpent;
Munus enim a norma recti distorquet acumen
Judicis et tetra inuoluit caligine mentem;
Curritur in facinus, nec leges curia curat.

Propter quę Spalatini statuta eorum ordinari et componi uoluerunt secundum formam inferius declaratam, ab omnipotente Deo ac uenerabilibus ecclesijs initium assumendo. Scriptum est enim: primum quęrite regnum Dei et iusticiam eius et hęc omnia adicientur uobis.


Si timeas dominum, te cuncta creata timebunt,
Obsequium regni regis amicus habet;
Non reuerens dominum, reuereberis omne creatum;
Regi suspectus, fronde cadente tremet;

Previous page

Next page


Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312], Prohemium statutorum Spalati, versio electronica (), 1216 verborum, 44 versus, Ed. J. J. Hanel [genre: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [word count] [percevalprohem].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.