Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Previous page

Next page

-- --

confectum esse. Si hec solicitudo eximi posset ex animo tuo, iudicarem te beatissimum, quod nihil aliud est, quod te curis angat ac pene consumat. Sed utcunque res cadat, magnum sane fructum laudis ex istis etiam doloribus et molestiis feres: nam licet maximę tuę dotes animi et ingenii in luce hominum existant, illustremque agendo et consulendo es famam consecutus, tamen tantos pro fratre tuos conatus, tantam fidem, tantum studium, tot cursitationes, tot impensas, hanc tantam memoriam amicicię cęteris uirtutibus omnibus antepono.

De rebus Thurcis nihil habeo certi quod scribam. Et ab his quidem Thurcis, qui nobis confines sunt, ueritas omnis ignoratur de rebus Asiaticis prope magnam et longam absentiam principis; alioquin non ommisissem ad te scribere, neque deinceps omittam si quid intelligam quod te dignum putem. Quę Venetias perferuntur scio ad te scribi diligenter. Crebrius ad te scriberem si aut inuenirentur sępe quibus recte dari possent literę, aut acciderent eiuscemodi negocia quibus ipse delectari posses. Nam occupari te nugis dumtaxat et inanitate verborum qui distringeris muneribus publicis dementis est.

Gaudeo quod illustris comes a Salmis profert nomen suum strenue castellis rebellium expugnandis patientia et fide erga principem singulari, cui me etiam atque etiam commendes rogo. Haberem ad te mittere polipos et gelatos pisces ad mensem Februarium: proinde indica quo et ad quem mittere debeam.

Vale feliciter una cum optima tua coniuge atque nepote, Pernessithio et Sarkanio tibi fidelissimis meique amantibus. Tragurij primo die Novembris 1549.. Tuę Illustrissimę et Magnificę Dominationis obsequentissimus seruitor Tranquillus.

quod scripsisti cogitare te uelle aut Tragurium esse uenturum, aut me ad arcem Stenisynak ad te accersiturum, et ego quum statuissem ad festum Ascensionis Domini Venetias petere, ac post festum decimo illius die redire in patriam, eram ualde solicitus ut hunc animum primo quoque tempore declararem, ne tu huius inscius, aut me accersires ad se, aut venires Tragurium. Itaque anxie quesiui si quis nauigaturus esset Bucharim uersus. nemo fuit Tragurii, Jadram profectus sum, itidem non erat Jadre. Cepi tandem iter versus Bucharim, ut ipse mearum litterarum tabellarium essem. Sed in itinere aduersis tempestatibus multos dies detentus fui, hasque litteras cuidam mercatori Pharensi commisi ut Petro denti redderet, is enim mercator Bucharim petit. Sed diu ex hac insula propter uentos contrarios non potest discedere. Rogo quam primum significes an accersas me, an venias ad nos, ne ego petam Venetias. Si neutrum feceris, effice apud Antonium Sarkan, ut pensionem sequentis anni mittat ad me Venetias. quemadmodum illi scripsi, erit enim opus mihi illa pecunia. Miror quod nullam fecisti mencionem de illo medicamento; non putes nugas, illud quoque mecum feram Venetias uel si uolueris ad te ipsum. Gelatina ueris aduentu regelata et destructa est. Polipos distraximus, quia diu nihil respondebas. hic annus ut in aliis, sic in prouentu

Previous page

Next page


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532], Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica (, Venecija; Beč; Beč; Beč; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir), Verborum 5603 (pro tem), Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepistnadasd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.