Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus Episcopus Sirmiensis Nicolao Olao, versio electronica. (, Požun), Verborum 484, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330308].
Previous page

Next page

-- 316 --

omnes saluos, apud quos fui in mense Maio anno superiore. Rogo autem T. D. ut obsequia mea humillima in gratiam maiestatis reginalis dominae nostrae clementissimae commendare per omnes occasiones velit; non possum ego quomodocunque negotia publica vadant, quicquid suae maiestati de me dicitur, aut aliquando fortassis dictum est, obliuisci tantae gratiae ac benignitatis, qua me indignum et immeritum sua est maiestas prosequuta, et supra omnes non solum aequales meos, sed me longo superiores sua authoritate euexerat. Pro quo suae maiestatis in me tanto beneficio volo, donec viuam, suae maiestatis erga me gratiam omnibus, quibus potero modis quaerere. Et utinam tam longo terrarum spatio non defungeremini a nobis, non potuissem profecto huc etiam usque mihi temperare, quin suam maiestatem reuerenter adiissem. Sed si Dominus Deus pacem dederit, ut spero, et plane futurum confido, non grauabit me ista etiam tam longe terrarum spatia emetiri, ut suae maiestati vel in parte saltem aliqua animi mei gratitudinem ostendem. Rogo autem V. D. velit mihi significare, et in quali me gratia esse sentit apud maiestatem suam reginalem, et de hoc exspecto fieri omnino certior a tua dominatione; est enim mihi in praecipuis votis esse in gratia suae serenissimae maiestatis, et possum in veritate dicere illud, quod apud Virgilium Aeneas:
per sidera iuro,
Per superos, et si qua fides tellure sub ima est,
Inuitus Regina tuo de littore cessi.

Me vestrae dominationi et aliis amicis, si qui adhuc istic nostri sunt memores, commendo plurimum, et V. D. felicem ac semper sanam esse cupio. Posonii 8-a Martii 1533.

Previous page

Next page


Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1533], Stephanus Brodericus Episcopus Sirmiensis Nicolao Olao, versio electronica. (, Požun), Verborum 484, Ed. Arnold Ipolyi [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepist15330308].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.