Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].
Multa poterunt addi, pleraque forsitan aliter reformari. Neque enim meum propositum fuit, ut tam breui epistola quicquam absoluerem, sed potius primis lineis designarem, arbitratus bene constituto imperio futurum, ut cuncta reliqua componantur commodissime. Iccirco Imperatorem omnium patrem, eius aulam totius orbis terrę senatum uolui. Posthac cuiusque regni pręscribi limites poterunt - regni Francorum, regni Hispanorum cęterorumque - ut emineat tamen imperialis maiestas,[ERROR: no link :]maiestas] potestas FeFr et omnes sentiant in reformato imperio auctam sibi dignitatem et confirmatam rerum suarum salutem. Atque ut reuertar eo, quod exemplo proposui: utinam fuerint hi panes, qui latebant apud puerum! Quamuis tamen senex, ego ob imprudentiam merito puer possum existimari. Sed qualescunque hos utinam Christus dominus noster in totum populum partiretur, ut inde omnes satientur, tandemque cuncta pacentur! In hanc eandem materiam scripsi ad regem Francorum, hortatus principem ad perpetuę pacis et illustrissimę dignitatis rationem ineundam. |
Previous page
| Next page
|
Beneša, Damjan (1476-1539) [1534], Epistulae ad principes, versio electronica (, Dubrovnik), , 1867 verborum, Ed. Vlado Rezar [genre: prosa - epistula] [word count] [benesadepistulae].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.