Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Previous page

Next page

-- Q7v --


Exoritur formido noua et noua cura resurgit.
Debeat ignotos, nescit adire homines.
In partes animum varias rapit, omnia tandem
Versans, vna timet quinque puella mares. (110)
Sed timet et syluas et densa silentia noctis,
Quaeque solent syluis monstra habitare nigris.
Error agit mentem pariter cum corpore, necquid
Vltra suscipiat, quid fugiatue tenet.
Hinc si iter arripio et tentoria viso propinqua (115)
spero, ait, in rectam posse redire viam.
Sed non hęc vereor, quae nunc est, fama manebit,
Fors delibato damna pudore feram.
Ante lupi lanient igitur mea membra voraces
Aut secet in partes mille cruentus aper, (120)
Quam mea virginitas totos seruata per annos
Turpiter hic adeo contemerata cadat.
Quis nescit iuuenum quam sit petulantia vęcors?
Quippe frui censent virginitate iocum.
Et nox ipsa nihil suadet moderabile, noctis (125)
'Tu quoque', clamabunt, 'praeda cupita venis.'
Adde quod omne nefas loca suadent abdita syluę;
'In syluis', dicent, 'omnia, virgo, licent.'
Stulta prius dentes metui moritura ferarum:
Plus puto nunc homines posse nocere feris. (130)
Sed fera nec verbis nec fletibus vlla mouetur,
Dilacerat medio gutture surda preces.
Humanas poterunt aures mollire precantis
Verba, dolor, gemitus, cordolium, lacrymae.

Previous page

Next page


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1535], Error devius virginis Ruthenae, versio electronica (), 1194 verborum, 178 versus, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia] [word count] [vrancicmerror].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.